SOLILOQUIORUM ANIMAE AD DEUM LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Soliloquia ab Augustino composita memorat Possidius in Indiculo, cap. 6; et ea recenset Augustinus ipse, lib. 1 Retract., cap. 4, sed quae scribendi methodo et argumenti ratione satis intelliguntur longe diversa esse ab opere subsequente, atque eadem plane ac illa quae in primo tomo exstant inter primas ipsius lucubrationes. Iis enim duos in libros distributis, et dialogi forma conscriptis, cur Soliloquiis nomen fecerit Augustinus, sic in eodem Retractationum capite docet: Scripti, ait, duo volumina . . . . de his rebus, quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tanquam duo essemus, Ratio et ego, cum solus essem; unde hoc opus Soliloquia nominavi. Tum inde, quas in primo libro, quas in secundo quaestiones moverit, quaeve in iis dicta repererit minus probanda, disertis verbis declarat: eaque omnia in Soliloquiis praedictis primi tomi deprehenduntur, atque iis solis conveniunt. Alterum ex iisdem Soliloquiorum libris citat Florus seu Beda vulgatus ad I Cor. XIII. Caeterum libri subsequentis, cui si non inepte, minime tamen eamdem ob causam inditum Soliloquiorum nomen, nullus veterum ante annos forte quingentos, nedum ipse Augustinus, meminisse usquam potuit. Quippe recentius ab incerto auctore collectus est, non modo ex Augustino, libris praesertim Confessionum ipsius, sed etiam ex Hugone Victorino, libro de Arrha animae, habetque in trigesimo secundo capite insertum caput primum Concilii Lateranensis quarti, circiter an. 1198 habiti, paucis praetermissis verbis . Magnam porro consensionem et affinitatem in eo reperies cum plerisque collectaneis opusculis hujusce Appendicis; scilicet cum libris de Spiritu et Anima, et de Diligendo Deo, cum Manuali, etc. Prae caeteris vero ad excitandum Dei amorem comparatus, ac piis erga ipsum affectibus refertus est. Castigatior hic demum exhibetur iste liber subsidio veterum codicum bibliothecae Regiae, Colbertinae, coenobii S. Medardi apud Suessiones, et S. Petri de Cultura apud Cenomanos.