|
Omnipotens manus tua semper una et eadem, creavit in coelo Angelos,
in terra vermiculos: non superior in illis, non inferior in istis.
Sicut enim nulla manus Angelum, ita nulla posset creare vermiculum:
sicut nulla coelum, ita nulla posset creare minimum arboris folium:
sicut nulla corpus, ita nulla unum capillum album posset facere aut
nigrum; sed omnipotens manus tua, cui omnia pari modo sunt
possibilia. Nec enim possibilius est ei creare vermiculum, quam
angelum; nec impossibilius extendere coelum, quam folium; nec levius
formare capillum, quam corpus; nec difficilius fundare terram super
aquas, quam aquas fundare super terram : sed omnia quaecumque voluit
fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, et me
inter omnia, sicut voluit, potuit et scivit. Potuit quidem manus
tua, Domine, me lapidem, vel avem, vel serpentem vel belluam
aliquam creare, et scivit: sed noluit propter suam bonitatem. Quare
ego non lapis, vel arbor, vel aliqua bellua? Quia sic ordinavit
bonitas tua. Et ut hoc ordinaret, non praecesserunt merita mea.
|
|