|
Unde hoc mihi, Domine? unde mihi laudes ad laudandum te? Sicut
fecisti me sine me, sicut placuit ante te; ita laus tibi est sine me,
sicut complacet ante te. Laus tua, Domine, tu ipse es. Laudent te
opera tua secundum multitudinem magnitudinis tuae. Laus tua,
Domine, incomprehensibilis est; corde non comprehenditur, ore non
mensuratur, aure non percipitur: quia ista transeunt, et laus tua
manet in aeternum. Cogitatio incipit, cogitatio finitur; vox sonat
et transit; auris audit, et auditus desinit ; laus vero tua in
aeternum stat. Quis ergo est qui te laudet? Quis homo annuntiet
laudem tuam? Laus tua perpetua est, transitoria non est. Hic te
laudat, qui te ipsum laudem tuam credit. Hic te laudat, qui se ipsum
noscit in tuam laudem non posse pertingere. Laus perpetua, quae
nunquam transis, in te est laus nostra, in te laudabitur anima mea.
Non nos laudamus te: sed tu te, et per te, et in te; et nobis etiam
laus est in te. Tunc veram habemus laudem, quando a te habemus
laudem, quando lux approbat lucem; quia tu vera laus veram tribuis
laudem. Quoties ab alio quam a te quaerimus laudem, toties tuam
amittimus laudem: quia illa transitoria est, sed tua aeterna. Si
transitoriam quaerimus, aeternam amittimus. Si aeternam volumus,
transitoriam non amemus. Laus aeterna, Domine Deus meus, a quo
omnis laus, sine quo nulla est laus, non valeo laudare te sine te:
habeam te, laudabo te. Quis enim ego sum, Domine, per me qui
laudem te? Pulvis et cinis ego sum, canis mortuus et fetens ego sum,
vermis et putredo ego sum. Quis ego sum, ut laudem te, Domine
Deus, fortissime spirituum universae carnis, qui habitas
aeternitatem? Numquid tenebrae laudabunt lucem, aut mors vitam? Tu
lux, ego tenebrae; tu vita, ego mors. Numquid vanitas veritatem
laudabit? Tu es veritas, ego homo vanitati similis factus. Quid
ergo, Domine, laudabit te? Numquid miseria mea laudabit te?
Numquid fetor laudabit odorem? Numquid mortalitas hominis, quae
hodie est et cras tollitur, laudabit te? Numquid laudabit te
putredo, et filius hominis vermis? Numquid laudabit te, Domine,
qui in peccatis genitus est et natus? Laudet te, Domine Deus meus,
omnipotens potentia tua, incircumscriptibilis sapientia tua,
ineffabilis bonitas tua. Laudet te supereminens clementia tua,
superabundans misericordia tua, sempiterna quoque virtus et divinitas
tua. Laudet te omnipotentissima fortitudo tua, summa quoque
benignitas et charitas tua, propter quam creasti nos, Domine Deus
vita animae meae.
|
|