|
Ego autem creatura tua, sub umbra alarum tuarum sperabo in bonitate
tua, qua creasti me. Adjuva creaturam tuam, quam creavit benignitas
tua: non pereat in malitia mea, quod operata est bonitas tua; non
pereat in miseria mea, quod fecit summa clementia tua. Quae est enim
utilitas in creatione tua, si descendam in corruptionem meam? Numquid
enim vane constituisti omnes filios hominum? Creasti me, Domine,
rege quod creasti. Opera manuum tuarum ne despicias, Deus. Me
fecisti de nihilo; si me non regis, Domine, iterum revertar ad
nihilum. Sicut enim, Domine, non eram, et de nihilo aliquid me
fecisti; sic si me non regis, adhuc in nihilum redigar in me. Adjuva
me, Domine vita mea, ne peream in malitia mea. Si non creares me,
Domine, non essem: quia creasti me, jam sum; si non regis, jam non
sum. Non mea merita, non mea gratia, te coegerunt ut creares me,
sed benignissima bonitas tua et clementia. Illa charitas, Domine
Deus meus, quae te ad creationem coegit, ipsa, quaeso, et modo
cogat te ad regendum. Quid enim prodest quod compulit charitas tua,
si peream in miseria mea, et non me regat dextera tua? Haec te
cogat, Domine Deus meus, clementia ad salvandum, quod creatum est,
quae te compulit creare, quando creatum non est. Ipsa te vincat
charitas ad salvandum quae te vicit ad creandum; quia nec nunc minor
est, quia ipsa charitas tu ipse es, qui semper idem es. Non est
abbreviata manus tua, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris
tua, ut non audiat (Isai. LIX, 1); sed peccata mea diviserunt
inter me et te, inter tenebras et lucem, inter imaginem mortis et
vitam, inter vanitatem et veritatem, inter lunaticam hanc vitam meam
et sempiternam tuam.
|
|