|
Hae sunt umbrae, quibus operior in hac abysso caliginosa carceris
hujus, in quo prostratus jaceo donec aspiret dies, et inclinentur
umbrae, fiatque vox in firmamento virtutis tuae, vox Domini in
virtute, vox Domini in magnificentia: dicatque, Fiat lux, et
effugentur tenebrae, et appareat arida, germinetque terra herbam
virentem et facientem semen et fructum bonum justitiae regni tui.
Domine Pater et Deus, vita per quam omnia vivunt, et sine qua omnia
mortua computantur, ne derelinquas me in cogitatu maligno, et
extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Aufer a me
concupiscentias, et animo irreverenti et infrunito ne tradas me
(Eccli. XXIII, 4-6): sed posside cor meum, ut te cogitet
semper. Illumina oculos meos, ut te videant, et non extollantur ante
te, gloria sempiterna: sed humiliter sentiant, non in mirabilibus
super se; et quae a dextris sunt videant, non quae a sinistris abs
te. Et palpebrae meae praecedant gressus meos: nam et palpebrae tuae
interrogant filios hominum (Psal. X, 6). Allide concupiscentiam
meam dulcedine tua, quam abscondisti timentibus te, ut concupiscam
concupiscere te concupiscentiis sempiternis: ne vanis illectus et
deceptus interior gustus ponat amarum dulce, et dulce amarum, tenebras
lucem, et lucem tenebras in medio tot decipularum passim ab inimico
super faciem viae hujus ad capiendas animas paratarum, quibus plenus
est totus mundus, ut is qui vidit, sub silentio non transivit,
inquiens: Quidquid enim est in mundo, aut est concupiscentia carnis,
aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae (I Joan. II,
16). Ecce, Domine Deus meus, mundus totus plenus est
concupiscentiarum laqueis, quos paraverunt pedibus meis. Et quis
effugiet hos laqueos? Profecto a quo tu abstuleris extollentiam
oculorum suorum, ut non eum capiat concupiscentia oculorum; et a quo
tu abstuleris carnis concupiscentiam, ne eum capiat carnis
concupiscentia; et a quo tu abstuleris animum irreverentem et
infrunitum, ne eum callide decipiat superbia vitae. O quam felix cui
haec facies! quippe pertransibit immunis. Nunc deprecor te per te,
adjuva me; ne corruam in conspectu adversariorum meorum captus laqueis
eorum, quos paraverunt pedibus meis, ut incurvent animam meam. Sed
erue me, virtus salutis meae: ne sibi risum exhibeant de me inimici
tui qui oderunt te. Exsurge, Domine Deus meus, fortis meus; et
dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a facie tua
(Psal. LXVII, 1): sicut fluit cera a facie ignis, sic
pereant peccatores a facie Dei. Et ego abscondar in abscondito faciei
tuae, et gaudeam cum filiis tuis, satiatus omnibus bonis tuis. Et
tu, Domine Deus, pater orphanorum, et tu, mater pupillorum
tuorum, audi ejulatum filiorum tuorum; et extende alas tuas, ut
fugiamus sub eis a facie inimici, turris fortitudinis Israel, qui non
dormitas neque dormis custodiens Israel, quia non dormitat hostis qui
impugnat Israel.
|
|