CAPUT XIII. De mirabili luce Dei. Quod in solo Deo bene sit homini. De variis Dei beneficiis.

Lux quam non videt alia lux, lumen quod non videt aliud lumen; lux quae obtenebras omnem lucem, et lumen quod excaecas omne extraneum lumen; lux a qua omnis lux, lumen a quo omne lumen; lumen ad quod omne lumen est tenebrae, ad quod omnis lux obscuritas; lux cui omnes tenebrae lumen, cui omnis obscuritas lux; lux suprema quam caecitas non obnubilat, quam caligo non hebetat, quam tenebrae non obfuscant, quam nulla obstantia claudunt, quam nunquam separat aliqua umbra: lux quae illuminas omnia tota simul et semel et semper, absorbe me in claritatis tuae abyssum, ut videam undique te in te, et me in te, et cuncta sub te. Ne derelinquas me; ne accrescant umbrae ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea. Sine te enim omnia mihi sunt tenebrae, omnia mala; quia nihil bonum sine te vero, solo et summo bono. Hoc confiteor, hoc scio, Domine Deus meus, quia ubicumque sum sine te, male est mihi praeter te, non solum extra me, sed etiam in me; quia omnis copia quae non est Deus meus, mihi est egestas. Satiabor tantum cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Etenim, Domine vita mea beata, ut miseriam meam confitear tibi, ex quo ab unitate tua cecidi, summum et unum bonum; temporalium rerum multiformitas lapsum me per carnales sensus disverberavit, et ab uno te in multa divisit: et facta est mihi abundantia laboriosa, et egestas copiosa, dum aliud et aliud sequebar, et a nullo implebar; dum in te non inveniebar, incommutabile et singulare et indivisum unum bonum, quod secutus non erro, quod consecutus non doleo, quod possidens satiatur totum desiderium meum. Heu miseria magna! heu me! Domine, misera anima mea te refugit, cum quo semper abundat et gaudet; et sequitur mundum, cum quo semper eget et dolet. Mundus clamat, Deficio; et tu clamas, Reficio: et misera anima mea magis sequitur deficientem, quam reficientem. Plane infirmitas mea haec est. Medice spirituum, sana illam, ut confitear tibi, salus animae meae, toto corde meo super omnibus beneficiis tuis, quibus pascis me a juventute mea et usque in senectam et senium. Te deprecor per te ipsum, ne derelinquas me.

Fecisti me cum non essem, redemisti me cum periissem. Perieram, mortuus fueram; ad mortuum descendisti, mortalitatem suscepisti, ad servum rex descendisti. Ut servum redimeres, te ipsum tradidisti; ut ego viverem, tu mortem suscepisti, mortem vicisti; me restaurasti, cum te humiliasti. Perieram, abieram, in peccatis venumdatus eram; venisti pro me, ut redimeres me: et tantum me dilexisti, ut sanguinem tuum in pretium dares pro me. Dilexisti me plus quam te, quia mori voluisti pro me. Tali pacto, tam caro pretio reduxisti me de exsilio, redemisti me de servitio, retraxisti me de supplicio. Vocasti me nomine tuo, signasti me sanguine tuo, ut memoriale tuum semper esset apud me, et nunquam recederet a corde meo, qui pro me nunquam recessisti a cruce. Unxisti me oleo tuo quo tu unctus fuisti ut a te Christo dicerer christianus. Et in manibus tuis descripsisti me; ut semper sit memoria mea apud te, si tamen memoria tua jugiter fuerit apud me. Sic igitur gratia tua et misericordia semper praevenerunt me: de multis namque periculis saepe liberasti me, liberator meus; quando erravi, ad viam reduxisti me; quando ignoravi, docuisti me; quando peccavi, corripuisti me; quando fui tristis, consolatus es me; quando desperavi, confortasti me; quando cecidi, erexisti me; quando steti, tenuisti me: quando ivi, duxisti me; quando veni, suscepisti me; quando dormivi, custodisti me; quando clamavi, exaudisti me.