|
Haec et multa alia beneficia fecisti mihi, Domine Deus meus, vita
animae meae: de quibus dulce esset mihi semper loqui, semper
cogitare, semperque tibi gratias agere: ut possim te pro omnibus bonis
tuis laudare, et amare te toto corde meo, et tota anima mea, et tota
mente mea, et tota fortitudine mea, simul et ex omnibus medullis
intimis cordis mei, et omnium compagum mearum, beata dulcedo, Domine
Deus meus, omnium qui delectantur in te. Sed imperfectum meum
viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16): oculi,
inquam, tui multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias
hominum et profundum abyssi, qui in omni loco semper contemplantur
bonos et malos (Prov. XV, 3). Cum enim cunctis praesideas
singula implens, totus semper ubique praesens, cunctorumque curam
agens quae creasti, quia nihil odisti eorum quae fecisti; sic gressus
meos semitasque consideras, et die noctuque super custodiam meam
vigilas, omnes semitas meas diligenter notans, speculator perpetuus,
veluti si totius creaturae tuae coeli et terrae oblitus, tantum me
solum consideres, et nihil sit tibi curae de aliis. Neque enim
crescit lux incommutabilis visionis tuae, si tantum unum aspicias;
neque minuitur, si innumera videas et diversa: quia sicut unum totum
simul perfecte consideras, sic singula quaelibet, licet diversa,
perfecte simul totaque totus conspicit visus tuus. Sed omnia sicut
unum , et sicut unum omnia, sic singula totus simul sine divisione,
vel commutatione, vel diminutione consideras. Itaque totus tu in toto
tempore sine tempore, totum me simul semperque consideras, ac si nihil
aliud considerare habeas. Sic igitur super custodiam meam stas ,
sicut si omnium oblitus sis, et mihi soli intendere velis. Semper
quippe te ubique praesentem exhibes, semper te paratum offers, si me
paratum inveneris. Quocumque iero, tu me, Domine, non deseris,
nisi prior ego te deseram. Ubicumque fuero non recedis, quoniam
ubique es; ut quocumque iero, inveniam te, per quem possim esse ne
peream sine te, cum sine te esse non possim. Fateor equidem, quia
quidquid facio, quaecumque facio, ante te facio: et illud quidquid
est quod facio, melius tu vides quam ego qui facio. Quidquid enim
semper operor, tu pariter semper praesens assistis: utpote perpetuus
inspector omnium cogitationum, intentionum, delectationum, et
operationum mearum. Domine, ante te est semper omne desiderium meum,
ante te tota cogitatio mea. Tu vides unde veniat spiritus, ubi sit,
et quo vadat; quia tu es spiritus omnium spirituum ponderator. Et
utrum radix sit dulcis, an amara, de qua foris pulchra folia
emittuntur, tu judex internus melius ipse me nosti, et medullas etiam
radicum subtilius perscrutaris: et non solum intentionem, sed etiam
radicis ejus medullam intimam discretissima tuae lucis veritate
colligis, intueris et signas; ut reddas unicuique non tantummodo
secundum opera vel intentionem, sed etiam secundum ipsam interiorem
absconditam medullam radicis, de qua procedit intentio operantis. Ad
quid tendo cum operor, quidquid cogito, et in quocumque delector, tu
vides, aures tuae audiunt, oculi tui considerant, signas attente,
notas et scribis in libro tuo, sive bonum fuerit sive malum: ut reddas
postea pro bono praemia, et pro malo supplicia, quando aperientur
libri, et judicabimur secundum haec quae fuerunt scripta in libris tuis
(Apoc. XX, 12). Hoc est forte quod jam dixisti nobis,
Considerabo novissima eorum (Deut. XXXII, 20); et quod de
te, Domine, dicitur, Universorum finem ipse considerat (Job.
XXVIII, 3): quoniam tu quidem in omnibus quae agimus, finem
intentionis, magis quam actum operationis attendis. Cumque haec
diligenter considero, Domine Deus meus, terribilis et fortis,
timore pariter et ingenti rubore confundor: quoniam magna nobis est
indita necessitas juste recteque vivendi, cui cuncta facimus ante
oculos judicis cuncta cernentis.
|
|