CAPUT XV. Quod homo per se nihil possit. Quod non habeat unde glorietur. Qui gratiae divitias promereatur. Quid homo per se. Gratiae est quod in peccata non labamur.

Fortissime, magnipotens, Deus spirituum universae carnis, cujus oculi super omnes vias filiorum Adam, a die nativitatis eorum usque ad diem exitus eorum, ut reddas unicuique secundum opera sua bona vel mala; ostende mihi, ut confitear tibi, paupertatem meam: quoniam dixi quod dives essem, et nullius egerem; et nesciebam quia pauper eram, caecus, nudus, miser et miserabilis (Apoc. III, 17). Credebam me fore aliquid, cum nihil essem. Dixi, Sapiens efficiar; et stultus factus sum. Cogitabam esse continens; sed deceptus sum. Et video nunc quia donum tuum est, sine quo nihil possumus facere; quia nisi tu, Domine, custodieris civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Sic docuisti me, ut cognoscerem me: quia dereliquisti me, et probasti me; non propter te ut cognosceres me, sed propter me ut cognoscerem me. Nam, ut dixi, Domine, credebam me aliquid fore ex me, existimabam me sufficere per me, nec percipiebam quoniam tu regebas me, donec aliquantulum te elongasti a me, et cecidi statim in me: et vidi et cognovi quoniam tu regebas me; et quod cecidi, fuit ex me, et quod surrexi, fuit ex te. Aperuisti mihi oculos, lux, et excitasti et illuminasti me: et vidi quoniam tentatio est hominis vita super terram, et quod gloriari non valeat ante te omnis caro, nec justificetur omnis vivens: quoniam si quid boni est parvum vel magnum, donum tuum est, et nostrum non est nisi malum. Unde igitur gloriabitur omnis caro? Numquid de malo? Haec non est gloria, sed miseria. Sed numquid gloriabitur de bono? numquid de alieno? Tuum, Domine, est bonum, tua est gloria. Qui enim de bono tuo gloriam sibi quaerit, et non tibi quaerit; hic fur est et latro, et similis est diabolo, qui voluit furari gloriam tuam. Qui laudari vult de tuo dono, et non quaerit in illo gloriam tuam, sed suam: hic licet propter tuum donum laudetur ab hominibus, a te tamen vituperatur; quia de dono tuo non tuam, sed suam gloriam quaesivit. Qui autem ab hominibus laudatur vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec liberabitur condemnante te. At tu, Domine formator meus ex utero matris meae, non me sinas cadere in illam exprobrationem, ut exprobretur mihi furari voluisse gloriam tuam. Tibi sit gloria, cujus est omne bonum; nobis autem confusio faciei et miseria, quorum est omne malum, nisi tu volueris misereri. Misereris quippe, Domine, misereris omnium quae fecisti, et nihil odisti eorum quae fecisti, et das nobis de bonis tuis, et ditas nos inopes de optimis donis tuis: quoniam diligis pauperes, et divites facis eos divitiis tuis. Ecce nunc, Domine, pauperes nos filii tui sumus, et pusillus grex tuus: aperi nobis januas tuas, et edent pauperes, et satiabuntur, et laudabunt te qui requirunt te. Scio etiam, Domine, et confiteor docente te, quoniam soli illi qui cognoscunt se pauperes, et confitentur tibi paupertatem suam, ditabuntur a te: quoniam qui se divites existimant cum sint pauperes, a tuis divitiis invenientur exclusi. Et ego igitur confiteor tibi, Domine Deus meus, paupertatem meam: et sit tibi tua gloria tota , quoniam tuum est omne bonum. Per me enim, Domine, fateor, ut docuisti me, nihil aliud sum quam universa vanitas et umbra mortis, et abyssus quaedam tenebrosa, et terra inanis et vacua, quae sine tua benedictione nihil germinat, fructum quoque non facit, nisi confusionem, peccatum et mortem. Si quid boni unquam habui, a te recepi, quidquid boni habeo, tuum habeo . Si quando steti, per te steti, sed quando cecidi, per me cecidi. Semper in luto jacuissem, nisi tu me erexisses: semper caecus fuissem, nisi tu me illuminasses. Quando cecidi, nunquam surrexissem, nisi tu mihi manum porrexisses. Postquam me erexisti, semper cecidissem, nisi tu me sustinuisses; saepius perissem, nisi me gubernasses.

Sic semper, Domine, sic semper gratia et misericordia tua praevenit me, liberans me ab omnibus malis, salvans a praeteritis, suscitans a praesentibus, et muniens a futuris, praecidens etiam ante me laqueos peccatorum, tollens occasiones et causas; quia nisi tu hoc mihi fecisses, ego omnia peccata mundi fecissem: quoniam scio Domine, quod nullum peccatum est quod unquam fecit homo, quod non possit facere alter homo, si desit Creator a quo factus est homo. Sed quod non facerem, tu fecisti; quod abstinerem, tu jussisti; et quod tibi crederem, tu gratiam infudisti. Tu namque, Domine, regebas me tibi, servabas me tibi et mihi, ut adulterium et omne aliud peccatum non committerem.