CAPUT XVI. De diabolo et tentationibus ejus. Diaboli ubique laquei.

Tentator defuit; et ut deesset, tu fecisti. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, tu fecisti. Adfuit tentator, non defuit locus, non defuit tempus; sed ut non consentirem, tu me tenuisti. Venit tentator tenebrosus, ut est; et ut eum despicerem, tu me confortasti. Venit tentator fortis armatus; et ut me non vinceret, eum refrenasti, et me roborasti. Venit tentator transfiguratus in angelum lucis; et ut me non deciperet, tu eum increpasti, et ut eum cognoscerem, tu me illuminasti. Ipse enim est, Domine, draco ille magnus, rufus, serpens antiquus, vocatus diabolus et satanas, habens capita septem et cornua decem (Apoc. XII, 3), quem creasti ad illudendum huic mari magno et spatioso manibus, in quo sunt reptilia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna (Psal. CIII, 25, 26); id est, diversa daemoniorum genera, quae nihil aliud die noctuque operantur, nisi quod circumeunt quaerentes quem devorent, nisi tu eripias. Ipse enim est draco antiquus ille, qui ortus est in paradiso voluptatis, qui cauda sua trahit tertiam partem stellarum coeli, et eas mittit in terram (Apoc. XII, 4), qui veneno suo corrumpit aquas terrae, ut bibentes homines moriantur, qui sternit sibi aurum quasi lutum (Job XLI, 21), et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Id. XL, 18), qui factus est ut nullum timeat. Et quis defendet a morsibus ejus, quis eruet ab ore ejus, nisi tu, Domine, qui confregisti capita draconis magni? Praetende, Domine, super nos alas tuas, ut fugiamus sub eis a facie draconis hujus, qui nos persequitur, et scuto tuo libera nos a cornibus ejus. Hoc enim est continuum studium suum, hoc unicum desiderium suum, ut animas devoret quas creasti. Et ideo ad te clamamus; libera nos ab adversario nostro quotidiano, qui, sive dormiamus, sive vigilemus, sive comedamus, sive bibamus, sive quodcumque opus operemur, omnibus modis instat die ac nocte, fraudibus et artibus, nunc palam, nunc occulte, sagittas venenatas contra nos dirigens, ut interficiat animas nostras. Et tamen, Domine, pessima insania nostra, quia cum continue videamus contra nos draconem ore aperto paratum ad devorandum, nihilominus dormimus et lascivimus in pigritiis nostris, tanquam securi ante eum, qui nihil aliud desiderat quam ut nos perdat. Inimicus ut occidat, semper vigilat sine somno: et nos ut custodiamus nos, nolumus evigilare a somno. Ecce tetendit ante pedes nostros laqueos infinitos, et omnes vias nostras implevit decipulis ad capiendas animas nostras. Et quis effugiet? Laqueos posuit in divitiis, laqueos in paupertate, laqueos tetendit in cibo, in potu, in voluptate, in somno, in vigiliis: laqueos posuit in verbo et in opere, et in omni via nostra. Sed tu, Domine, libera nos de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 3): ut confiteamur tibi dicentes, Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 6, 7).