|
Et quidem, Domine lux mea, revela oculos meos, ut videam lumen, et
ambulem in lumine tuo, et non impingam in laqueos ejus. Quis enim
evadet laqueos istos multos, nisi videat eos? Et quis videbit, nisi
quem tu illuminaveris lumine tuo? Ipse enim pater tenebrarum laqueos
suos abscondit in tenebris suis, ut capiantur in eis omnes qui sunt in
tenebris suis, qui sunt filii tenebrarum harum, non videntes lumen
tuum, in quo qui ambulat, non timebit. Qui enim ambulat in die, non
offendit: qui autem in nocte ambulat, offendit, quia lux non est in
eo (Joan. XI, 9 et 10). Tu lux, Domine, tu lux filiorum
lucis, tu dies qui nescis occasum, in quo ambulant filii tui sine
offensione et sine quo omnes qui ambulant, in tenebris sunt, quia te
lucem mundi non habent. Ecce quotidie cernimus, quia quo magis a te
vero lumine quis elongatur, eo magis peccatorum involvitur tenebris;
et quo magis est in tenebris, eo minus videt laqueos in via sua; et
ideo minus cognoscit, et idcirco saepius capitur, et cadit in eis; et
quod est horribilius, etiam se cecidisse ignorat. Qui vero suum casum
ignorat, eo minus curat surgere, quanto se existimat adhuc stare. Tu
vero, lux mentis, Domine Deus meus, nunc illumina oculos meos, ut
videam et cognoscam, ne corruam in conspectu adversariorum meorum.
Etenim in exterminium nostrum laborat inimicus noster, quem petimus ut
facias liquefieri a facie nostra, sicut cera liquescit a facie ignis
(Psal. LXVII, 3). Quoniam, Domine, ipse est latro primus
et ultimus, qui consilium fecit ut raperet gloriam tuam, quando
inflatus et elatus crepuit et cecidit in foveam suam, et ejecisti eum
de monte sancto tuo, et de medio lapidum ignitorum, in quorum medio
ambulavit. Et nunc, vita mea, Deus meus, ex quo cecidit, non
cessat persequi filios tuos. Et in odium tuum, o rex magne, cupit
perdere hanc creaturam tuam, quam creavit omnipotens bonitas tua ad
imaginem tuam; ut non possideat gloriam tuam, quam ipse perdidit per
superbiam suam. Sed contere eum, fortis noster, ante nos agnos
tuos: et illumina nos ut videamus laqueos quos ipse paravit, et
evadamus ad te, laetitia Israel.
Et haec omnia tu, Domine, melius nosti, qui nosti contentionem
ejus, et cervicem ejus durissimam. Nec hoc dico ut ostendam tibi,
qui omnia vides, et nulla te latet cogitatio. Sed ante pedes tuae
majestatis de inimico meo querimoniam facio, judex aeterne, ut et
ipsum damnes, et nos filios tuos salves, quorum fortitudo tu es.
Versutus est, Domine, iste hostis et tortuosus: nec facile
deprehendi possunt circuitus viae ejus, nec cognosci species vultus
ejus, nisi tu illumines. Nam nunc hic, nunc illic; nunc agnum,
nunc lupum; nunc tenebras, nunc lucem se ostendit; sed singulis
quibuslibet qualitatibus, locis et temporibus, secundum varias rerum
mutationes, varias exhibet tentationes. Nam ut tristes decipiat,
tristatur et ipse; ut gaudentes illudat, fingit se et ipse gaudere;
ut spirituales defraudet, in angelum lucis se transfigurat; ut fortes
comprimat, apparet ut agnus; ut mites devoret, apparet ut lupus.
Haec quidem omnia secundum similitudinem variarum tentationum effici
habent, sicut alios a timore nocturno, alios a sagitta volante in
die, alios a negotio perambulante in tenebris, alios ab incursu,
alios a daemonio meridiano (Psal. XC, 5 et 6). Et ad haec
quis idoneus ut cognoscat? Quis revelabit speciem indumenti ejus, et
gyrum dentium ejus quis agnovit? En abscondit sagittas suas in
pharetra, et laqueos etiam abscondit sub specie lucis, et hoc
difficilius perpenditur, nisi a te, Domine spes nostra, lumen
assumamus, ut videamus. Nam non solum in carnis operibus quae de
facili agnoscuntur, non tantum in ipsis vitiis, sed in ipsis quoque
spiritualibus exercitiis laqueos abscondit subtiles; et sub virtutum
colore ipsa vitia induit, et transmutat se in angelum lucis. Haec et
multa alia nititur contra nos filius Belial, iste Satan, Domine
Deus noster. Et nunc ut leo, nunc ut draco, manifeste et occulte,
intus et extra, die ac nocte insidiatur, ut rapiat animas nostras.
Et tu eripe nos, Domine, qui salvas sperantes in te: ut ipse de
nobis doleat, et tu lauderis in nobis, Domine Deus noster .
|
|