|
Ego autem filius ancillae tuae, quae me commendavit manui tuae, jam
his pauperculis confessionibus meis confitear tibi, liberator meus,
toto corde meo; et recolam ad mentem meam bona quae fecisti mihi a
juventute mea, in omni vita mea. Scio namque quod ingratitudo tibi
displiceat, quae radix est totius mali spiritualis, et ventus quidam
desiccans et urens omne bonum, obstruens fontem divinae misericordiae
super hominem: qua et mala mortua jam oriuntur, et viva jam opera
moriuntur, et ultra non adipiscuntur. Et ego, Domine, gratias tibi
agam, ne sim ingratus tibi, liberator meus, quoniam liberasti me.
Quoties me jam absorbuerat ille draco, et tu, Domine, ab ore ejus
extraxisti me? Quando vel quoties peccavi, et ipse paratus fuit
deglutire me; sed tu defendisti me? Cum contra te inique agebam, cum
tua mandata frangebam, stabat paratus ipse ut me raperet ad infernum;
sed tu prohibebas. Ego te offendebam, et tu me defendebas; ego te
non timebam, et tu me custodiebas. A te recedebam, et inimico meo me
exhibebam; tu ipsum ne me acciperet, deterrebas. Haec mihi tu,
Deus meus, beneficia conferebas, et ego non cognoscebam. Sic me
multoties a faucibus diaboli liberasti, de ore leonis eripuisti, et ab
inferno licet me nescientem multis vicibus reduxisti. Descendi enim
usque ad portas inferni, et ne illuc intrarem, tu me tenuisti;
appropinquavi usque ad portas mortis, et ne me ipsa caperet, tu
fecisti. De morte etiam corporis me saepius eripuisti, salvator
meus, cum me graves morbi tenerent, cum fui in periculis multis, per
mare, per terras; ab igne et gladio, et ab omni periculo liberans,
semper mihi astans, et misericorditer salvans. Sciebas quidem,
Domine, quia si tunc mors me praeoccupasset, infernus animam meam
suscepisset, et perpetuo damnatus fuissem: sed tua misericordia et tua
gratia praevenerunt me, eripiens me de morte corporis et de morte
animae, Domine Deus meus. Haec et multa alia mihi tua beneficia
exhibuisti, et ego eram caecus, et non cognovi, donec illuminasti
me.
Nunc igitur, lux animae meae, Domine Deus meus, vita mea per quam
vivo, lumen oculorum meorum per quod video, en illuminasti me, et
cognosco te, quia vivo per te, et gratias ago tibi, licet viles et
exiles et impares beneficiis tuis, quales habet mea fragilitas offero.
Quoniam tu es solus Deus meus, creator meus benignus, qui amas
animas, et nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25). En
ego primus inter peccatores quos salvasti, ut exemplum aliis tribuam
benignissimae pietatis tuae, confitear beneficia tua magna, quoniam
eripuisti me de inferno semel et secundo et tertio et centies et
millies, et ego semper ad infernum tendebam, et tu me semper
reducebas: et cum me juste millies damnasses, si voluisses;
noluisti, quia amas animas, et dissimulas peccata mea propter
poenitentiam, Domine Deus meus, quia multae misericordiae in omnibus
viis tuis. Nunc ergo video haec, Domine Deus meus, et cognosco per
lumen tuum, et deficit anima mea in misericordia tua magna super me;
quoniam eripuisti animam meam ex inferno inferiori, et me reduxisti ad
vitam. Totus eram in morte, totum me resuscitasti; et tuum igitur
sit totum id quod vivo. Totus totum me tibi offero: totus spiritus,
totum cor, totum corpus, tota vita mea vivat tibi, vita mea; quoniam
totum me liberasti, ut totum me possideres; totum me refecisti, ut
totum me rehaberes. Diligam te igitur; Domine virtus mea, diligam
te, ineffabilis exsultatio mea, et vivat jam non mihi, sed tibi tota
vita mea, quae perierat in miseria mea, quae resuscitata est in
misericordia tua, qui es Deus misericors et miserator et multae
misericordiae in millia his qui diligunt nomen tuum. Idcirco, Domine
Deus meus, sanctificator meus, jussisti mihi lege tua, ut diligam te
toto corde meo, tota anima mea, tota mente mea, tota fortitudine mea
(Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37), et ex omnibus viribus
meis, et etiam ex intimis medullis cordis mei, omnibus horis et
momentis quibus fruor bonis misericordiae tuae; quoniam semper
perirem, nisi quia semper me regis; semper morerer, nisi quia semper
me vivificas, et omni momento me tibi obligas, dum omni momento mihi
tua magna beneficia praestas. Sicut ergo nulla est hora vel punctum in
omni vita mea, quo tuo beneficio non utar; sic nullum debet esse
momentum, quo te non habeam ante oculos in mea memoria, et te non
diligam ex omni fortitudine mea. Sed nec hoc valeo, nisi tu dederis
mihi, cujus est omne donum bonum, et omne datum optimum descendens a
Patre luminum; apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio (Jacobi I, 17). Non enim est volentis neque
currentis, sed tui miserentis (Rom, IX, 16), ut diligamus
te. Tuum est, Domine, hoc donum, cujus est omne bonum. Jubes te
diligi, da quod jubes, et jube quod vis.
|
|