|
Agnoscam te, Domine cognitor meus; cognoscam te, virtus animae
meae. Ostende te mihi, consolator meus; videam te, lumen oculorum
meorum. Veni, gaudium spiritus mei; videam te, laetitia cordis
mei; diligam te, vita animae meae. Appare mihi; delectatio mea
magna, solatium meum dulce, Domine Deus meus, vita et gloria tota
animae meae. Inveniam te, desiderium cordis mei; teneam te, amor
animae meae. Amplectar te, sponse coelestis, exsultatio mea summa
intus et extra. Possideam te, beatitudo sempiterna; possideam te in
medio cordis mei, vita beata, dulcedo summa animae meae. Diligam
te, Domine fortitudo mea; Dominus firmamentum meum et refugium
meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2, 3). Amem te,
Deus meus, adjutor meus, turris fortitudinis mihi, et spes mea
dulcis in omni tribulatione mea. Amplectar te, bonum, sine quo nihil
bonum: fruar te, optime , sine quo nihil optimum. Aperi penetralia
aurium mearum, Verbum penetrabilius omni gladio ancipiti (Hebr.
IV, 12), ut audiam vocem tuam. Intona, Domine, desuper voce
grandi et forti. Tonet mare et plenitudo ejus, commoveatur terra et
omnia quae in eis sunt (Psal. XCV, 11, 12). Illustra
oculos meos, lux incomprehensibilis, fulgura coruscationem, et
dissipa eos (Psal. CXLIII, 6) ut non videant vanitatem.
Fulmina multiplica, et conturba eos, ut appareant fontes aquarum et
revelentur fundamenta orbis terrarum (Psal. XVII, 16).
Tribue visum, lux invisibilis, qui te videat. Crea novum olfactum,
odor vitae, qui post te currat in odorem unguentorum tuorum (Cant.
I, 3). Gustum sana, qui sapiat, et cognoscat, et discernat quam
magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti his qui
pleni sunt charitatis tuae (Psal. XXX, 20). Da cor quod te
cogitet, animum qui te diligat, mentem quae te recolat, intellectum
qui te intelligat, rationem quae tibi semper, summum dulce, fortiter
adhaereat; te sapienter, amor sapiens, diligat.
O vita, cui omnia vivunt; vita, quae das mihi vitam; vita, quae es
mea vita; vita, per quam vivo, sine qua morior; vita, per quam
resuscitor, sine qua pereo; vita per quam gaudeo, sine qua tribulor:
vita vitalis, dulcis et amabilis, semperque memorialis. Ubi,
quaeso, es? ubi te inveniam, ut in me deficiam et in te subsistam?
Prope esto mihi in animo, prope in corde, prope in ore , prope in
auxilio: quia amore langueo, quia sine te morior, quia te recolens
suscitor. Odor tuus me recreat, memoria tua me sanat: sed satiabor
cum apparuerit gloria tua, vita animae meae. Concupiscit et deficit
anima mea de memoria tua, quando veniam et apparebo tibi, laetitia
mea? Quare faciem tuam avertis, gaudium per quod gaudeo? Ubi es
absconditus, pulcher quem desidero? Odorem tuum haurio; vivo et
gaudeo: te autem non video. Vocem tuam audio, et revivisco. Sed
cur faciem tuam abscondis? Forte dicis, Non videbit me homo, et
vivet (Exod. XXXIII, 20). Eia, Domine, moriar ut te
videam; videam, ut hic moriar. Nolo vivere, volo mori; dissolvi
cupio, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Mori desidero,
ut videam Christum; vivere renuo, ut vivam cum Christo. O Domine
Jesu, accipe spiritum meum. Vita mea, suscipe animam meam.
Gaudium meum, attrahe cor meum; dulcis cibus meus, comedam te.
Caput meum, dirige me: lumen oculorum meorum, illumina me: melos
meum, tempera me: odor meus, vivifica me: verbum Dei, recrea me.
Laus mea, laetifica animam servi tui. Intra in eam, verum gaudium,
ut in te gaudeat: intra in eam, dulcedo summa, ut dulcia sapiat:
lumen aeternum, illustra super eam, ut te intelligat, cognoscat et
diligat.
Ob hoc enim non te diligit, Domine, si non diligit, quia non te
cognoscit: et ideo non cognoscit, quia non intelligit: et idcirco non
intelligit, quia lumen tuum non comprehendit: et lux in tenebris
lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). O lux
mentis, o lucens veritas, o vera claritas, quae illuminas omnem
hominem venientem in hunc mundum (venientem quidem, sed non
diligentem; quia qui diligit mundum, inimicus Dei constituitur
[Jacobi IV, 4], expelle tenebras desuper faciem abyssi mentis
meae; ut videat te intelligendo, ut cognoscat te comprehendendo, ut
diligat te cognoscendo. Quisquis enim cognoscit te, diligit te;
obliviscitur se, amat te plus quam se; relinquit se, et venit ad te,
ut gaudeat de te. Hinc est ergo, Domine, quod non tantum diligo
quantum debeo, quia non plene cognosco te. Sed quia parum cognosco,
parum diligo; et quia parum diligo, parum in te gaudeo; sed a te vero
gaudio interiori per exteriora recedens, dum te solo careo,
adulterinas amicitias in his exterioribus quaero. Et sic miser ego cor
meum, quod tibi soli debui toto amore totoque affectu impendere, vanis
dedi; et vanus effectus sum, dum vanitatem dilexi.
|
|