CAPUT XIX. Amoris fervens desiderium. Beneficiorum Dei recapitulatio.

Amo te, Deus meus, magisque semper amare cupio, quia tu es revera omni melle dulcior, omni lacte nutribilior, et omni luce clarior. Idcirco super omne aurum et argentum et lapidem pretiosum es mihi charior. Displicebat enim mihi quidquid agebam in saeculo prae dulcedine tua, et decore domus tuae, quam dilexi. O ignis qui semper ardes et nunquam exstingueris, o amor qui semper ferves et nunquam tepescis, charitas Deus meus, accende me. Accende, inquam, totum me, ut totus diligam solum te. Minus enim te amat, qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. Diligam te, Domine, quoniam tu prior dilexisti me (I Joan. IV, 10). Et unde mihi verbum, ut explicem signa dilectionis tuae, maxime erga me, propter innumera beneficia tua, quibus a principio educasti me? Post beneficium nempe creationis, quando in principio de nihilo ad imaginem tuam creasti me, honorificans et exaltans me inter eas creaturas quas fecisti, et nobilitans lumine vultus tui, quo signasti superliminare cordis mei, quo ab insensibilibus pariter et sensibilibus brutis discrevisti me, et paulo minus ab angelis minuisti (Psal. VIII, 6). Parum hoc fuit ante conspectum bonitatis tuae, quoniam quotidianis et singularibus maximisque donariis tuorum beneficiorum me sine intermissione nutrivisti, et quasi filium tuum parvulum tenellum uberibus tuae consolationis lactasti et confortasti me. Ut enim tibi totus servirem, omnia quaecumque fecisti, in meum servitium tradidisti.