|
Omnia sub pedibus hominum subjecisti (Psal. VIII, 8); ut
solus homo totus tibi subjiceretur; et ut tuus esset totus homo, super
omnia tua dominatus est homo. Exteriora nempe pro corpore cuncta
creasti, ipsum vero corpus pro anima, animam vero pro te; ut tibi
soli vacaret, et te solum amaret, possidens te ad solatium, inferiora
vero omnia ad servitium. Quidquid enim coeli ambitu continetur,
inferius ab anima humana est, quae facta est ut summum bonum superius
possideret, cujus possessione beata fieret; cui si adhaeserit,
cunctarum mutabilitatum inferiorum necessitudines supergrediens, illius
summae majestatis, cujus aemulatur speciem, aeternitate immortalitatis
cum serenitate gaudebit. Tunc vero illis bonis optimis fruetur in domo
Domini, quorum comparatione cuncta quae hic cernimus, velut nihilum
computantur. Illa sunt quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec
in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se
(Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Et haec quidem,
Domine, daturus es animae. His etiam quotidie laetificas animas
servorum tuorum, qui amas animas. Quid miror haec, Domine Deus
meus? Imaginem quippe tuam honorificas, et similitudinem tuam ad quam
creatae sunt. Nam et corpori nostro, licet adhuc corruptibili et
ignobili, ut videret, dedisti claritatem coeli per manum ministrorum
tuorum indefessorum, solis et lunae, qui praecepto tuo jugiter die ac
nocte deserviunt filiis tuis; ut spiraret, largitus es aeris
puritatem; ut audiret, sonorum varietates; ut odoraret, odorum
suavitates; ut gustaret, saporum qualitates; ut contrectaret,
dedisti corpulentorum omnium grossitates. Adjumenta suis
necessitatibus dedisti jumenta; volucres quoque coeli et pisces maris,
et fructus terrae ad reficiendum impendisti. Medicinas de terra
propter singulas quasque suas corruptelas creasti, singula solatia
singulis malis obviantia praeparasti; quoniam es misericors et
miserator, et novisti figmentum nostrum figulus noster, et nos omnes
quasi lutum in manu tua.
|
|