CAPUT XXI. Ex bonis temporalibus colligitur magnitudo coelestium.

En aperitur mihi misericordia tua magna; lumine tuo illustra, quaeso, magis adhuc, ut mihi magis aperiatur. Nam ex his minimis tua magna, et ex his visibilibus tua invisibilia comprehendimus, Domine Deus sancte, et bone creator noster. Si enim, mi Domine, pro hoc corpore ignobili et corruptibili tam magna et innumera beneficia praestas a coelo et aere, a terra et mari, luce et tenebris, calore et umbra, rore et imbre, ventis et pluviis, volucribus et piscibus, bestiis et arboribus, et multiplicitate herbarum et germinum terrae, et cunctarum creaturarum tuarum ministerio nobis successive per sua tempora ministrantium, ut alleves fastidium; qualia, quaeso, et quam magna et innumerabilia erunt illa bona, quae praeparasti diligentibus te, in illa coeli patria, ubi te videbimus facie ad faciem? Si tanta facis nobis in carcere, quid ages in palatio? Magna et innumerabilia sunt opera tua, Domine rex coelorum. Cum sint haec omnia valde bona et delectabilia, quae bonis pariter malisque communia tradidisti; qualia futura sunt illa, quae solis bonis recondisti? Si tam innumera et varia dona tua, quae nunc amicis pariter tribuis et inimicis; quam magna et innumerabilia, quam dulcia et delectabilia, quae solis tuis es largiturus amicis? Si tanta solatia in hac die lacrymarum; quanta conferes in die nuptiarum? Si tanta delectabilia continet carcer; quanta, quaeso, continet patria? Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te (Isai. LXIV, 4). Secundum enim magnam multitudinem magnificentiae tuae est etiam multitudo magna dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te (Psal. L, 3; Psal. XXX, 20). Magnus enim tu es, Domine Deus meus, et immensus, nec est finis magnitudinis tuae (Psal. CXLIV, 3), nec est numerus sapientiae tuae, nec est mensura benignitatis tuae, nec est finis, nec numerus, nec mensura retributionis tuae: sed sicut magnus es tu, ita magna sunt donaria tua, quoniam tu ipse praemium et donum omnium legitimorum tuorum pugnatorum.