CAPUT XXII. Consolatio aeterna non est speranda cum praesenti. Dulcedo Dei demulcet amaritudinem mundi.

Haec sunt beneficia magna tua, Domine Deus, sanctificator sanctorum tuorum, quibus repleturus es inopiam esurientium filiorum tuorum; quoniam factus es spes desperatorum, consolatio desolatorum: tu corona spei, quae ornata est gloria, praeparata vincentibus; tu famelicorum satietas aeterna, danda esurientibus; tu consolatio sempiterna, qui solis illis te tribuis , qui consolationem hujus mundi pro tua consolatione contemnunt. Nam qui hic consolantur, indigni tua consolatione habentur. Sed qui hic cruciantur, a te consolantur: et qui participant passionibus, participant et consolationibus. Nemo enim potest in utroque saeculo consolari, nec potest quis hic et in futuro gaudere; sed unum necesse est ut perdat, qui alterum voluerit possidere. Haec ubi considero, Domine consolator meus, renuo consolari animam meam, ut digna habeatur tuis consolationibus aeternis: quia justum est ut amittat te, quicumque in aliquo alio magis consolari eligit quam in te. Et obsecro, summa Veritas, te per te, non permittas me in aliqua consolatione vana consolari quam in te; sed omnia mihi peto ut amarescant, ut tu solus dulcis appareas animae meae, qui es dulcedo inaestimabilis, per quam cuncta amara dulcorantur; tua enim dulcedo Stephano lapides torrentis dulcoravit (Act. VII, 58): tua dulcedo craticulam Laurentio dulcem fecit. Pro tua dulcedine ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Id. V, 41); ibat Andraeas securus ad crucem et gaudens, quoniam ad tuam dulcedinem properabat; haec tua dulcedo ipsos Apostolorum principes sic replevit, ut pro ipsa crucis patibulum unus eligeret, alter quoque caput ferienti gladio supponere non timeret; pro hac emenda Bartholomaeus propriam pellem dedit; pro hac quoque gustanda veneni poculum intrepidus Joannes potavit. Hanc ut gustavit Petrus, omnium inferiorum oblitus clamavit quasi ebrius, dicens, Domine, bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula (Matth. XVII, 4): hic moremur, te contemplemur, quia nullo alio indigemus; sufficit nobis, Domine, videre te, sufficit, inquit, tanta dulcedine satiari. Unam enim stillam dulcedinis iste gustavit, et omnem aliam fastidivit dulcedinem; quid putas dixisset, si magnam illam multitudinem dulcedinis divinitatis tuae gustasset, quam abscondisti diligentibus te? Hanc tuam dulcedinem ineffabilem et illa gustaverat virgo , de qua legimus, quod laetissime et glorianter ibat ad carcerem, et quasi ad epulas invitata. Hanc, ut reor, et ipse gustaverat, qui dicebat, Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20)! quique monebat, Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Haec est illa beatitudo, Domine Deus noster, quam exspectamus daturum te nobis; pro qua tibi, Domine, continue militamus, pro qua mortificamur tota die, ut in tua vita vivamus.