|
Tu autem exspectatio Israel (Jerem. XIV, 8), Domine,
desiderium ad quod suspirat quotidie cor nostrum, festina, ne
tardaveris. Surge, propera et veni, ut educas nos de isto carcere ad
confitendum nomini tuo, ut gloriemur in lumine tuo. Aperi aures tuas
clamoribus lacrymarum pupillorum tuorum, qui clamant ad te: Pater
noster, da nobis hodie panem nostrum quotidianum (Matth. VI, 9
et 11), in cujus fortitudine ambulemus die ac nocte, usquequo
perveniamus ad montem tuum Oreb. Et ego parvulus inter parvulos
familiae tuae, Deus pater et virtus mea, quando veniam, et apparebo
ante faciem tuam; ut qui nunc tibi confiteor ad tempus, ex tunc
confitear tibi in aeternum? Beatus ero si fuero admissus ad videndum
claritatem tuam. Quis mihi hoc tribuat, ut ad hoc venire permittas
me? Scio, Domine, scio et confiteor me indignum ut intrem sub
tectum tuum: sed fac propter honorem tuum, et ne confundas in te
sperantem servum tuum. Et quis intrabit in sanctuarium tuum ad
considerandas potentias tuas, nisi tu aperias? Quis autem aperiet,
si tu clauseris ? Si enim dextruxeris, nemo est qui aedificet; et si
incluseris hominem , nemo est qui aperiat. Si continueris aquas,
omnia siccabuntur; et si emiseris eas, subvertent terram. Si omnia
quaecumque fecisti, ad nihilum redigas, quis contradicet tibi (Job.
XI, 10)? Porro sempiterna bonitas misericordiae tuae, qua
voluisti et fecisti omnia quaecumque voluisti. Tu nos fecisti,
fabricator mundi, rege nos; tu nos creasti, ne spernas nos, quia
opera tua sumus. Et quidem, Domine Deus noster, nos lutum et
vermiculi non valemus in tuas aeternitates intrare, nisi tu induxeris
qui de nihilo cuncta creasti.
|
|