CAPUT XXIV. Quod nihil sine Dei gratia possimus.

Ego autem opus manuum tuarum confiteor tibi in timore tuo, quia non in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me (Psal. XLIII, 7), sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui. Alioquin desperarem, nisi quia spes mea es tu qui creasti me, et non derelinques me, quoniam non derelinquis sperantes in te. Tu quippe es, Domine Deus noster, suavis et mitis, patiens et in misericordia disponens omnia (Sap. XI, 21). Et nos si peccaverimus, tui sumus : et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nos folium universi, et vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII 6), et ventus est vita nostra super terram (Job VII, 7): ne irascaris si cadimus pupilli tui, quoniam tu nosti figmentum nostrum (Psal. CII, 14), Domine Deus noster. Num, Deus inaestimabilis fortitudinis, contra folium quod vento rapitur ostendere vis potentiam tuam, et stipulam siccam persequi (Job XIII, 25)? num damnabis, rex Israel aeterne , num damnabis pulicem unum (I Reg. XXIV, 15)? Audivimus de misericordia tua, Domine, quoniam tu mortem non facis, nec laetaris in perditione morientium (Sap. I, 13). Propter te oramus te, ne permittas dominari quod non fecisti huic creaturae tuae quam fecisti. Si doles de perditione; quid te prohibet Domine, qui omnia potes, ne semper laeteris de nostra salvatione? Si vis, potes me salvare: ego autem etsi velim non possum , tam magna est multitudo miseriarum mearum mecum. Velle quippe mihi adjacet, perficere autem non invenio (Rom. VII, 18). Velle autem quod bonum est non possum, nisi tu velis; nec quod volo possum, nisi tua potentia me confortet; et quod possum, aliquando nolo, nisi tua voluntas fiat sicut in coelo et in terra; et quod volo et possum, ignoro, nisi tua sapientia me illustret. Et si sciam, quandoque nolens , quandoque non valens, imperfecta et vacua transit sapientia mea, nisi adjuver a vera sapientia tua. In tua autem voluntate cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae, Domine universorum, principatum tenens omnis carnis: et quaecumque vis, facis in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. In nobis igitur fiat voluntas tua, super quibus invocatum est nomen tuum; ne pereat hoc nobile plasma tuum, quod creasti propter honorem tuum. Et quis est homo natus de muliere, qui vivat et non videat mortem, et eripiat animam suam de manu inferi, nisi tu solus eripias, vita vitalis omnis vitae, per quem omnia vivunt?