|
Ut enim jam tibi confessus sum, laus vitae meae, Deus meus, virtus
salutis meae, sperabam aliquando in virtute mea, quae tamen non erat
virtus. Et cum sic volui currere; ubi magis stare credebam, ibi
magis cecidi; factusque sum magis retro, et non ante; et quod
credebam consequi, longius elongavit a me. Sic per multa similia
vires meas probans cognosco nunc, quia illuminasti me, quoniam ubi
magis credidi posse per me, minus semper ibi potui. Dicebam enim,
Hoc faciam, illud perficiam; fiebatque post nec hoc, nec illud.
Aderat voluntas? non erat facultas. Aderat facultas? non aderat
voluntas; quoniam de meis viribus confidebam. Nunc autem confiteor
tibi, Domine Deus, pater coeli et terrae, quia non in fortitudine
sua roborabitur vir (I Reg. II, 9), ut glorietur ante te
stulta praesumptio omnis carnis. Nec est hominis velle quod possit,
aut posse quod velit, vel scire quod velit et possit; sed potius a te
gressus hominis diriguntur, illorum, inquam, qui non a se, sed a te
dirigi se confitentur. Obsecramus itaque viscera misericordiae tuae,
velis, Domine, salvare quod creasti: quoniam si vis, potes nos
salvare; et in tua voluntate virtus est nostrae salutis.
|
|