|
Recordare misericordiae tuae antiquae, qua nos a principio in
benedictionibus tuae dulcedinis praevenisti. Antequam enim nascerer
ego filius ancillae tuae, Domine spes mea ab uberibus matris meae
(Psal. XXI, 10), tu me praevenisti praeparans mihi semitas,
quibus incederem et venirem ad gloriam domus tuae. Priusquam me
formares in utero, novisti me; et antequam exirem de vulva, quidquid
tibi placuit, praeordinasti de me. Quae qualia sunt in libro tuo de
me scripta , in secreto consistorii tui, ego quidem ignoro, unde et
valde timeo; tu vero nosti; quoniam quod ego per successus dierum et
temporum hinc ad mille annos hujus temporalitatis exspecto, in
conspectu aeternitatis tuae jam factum est; et quod futurum est, jam
factum est. Ego autem stans in hac nocte tenebrosa haec ignorans,
timor et tremor venerunt super me, dum video mihi undique imminere
multa pericula, a multis quoque hostibus venari, multitudineque
innumerarum miseriarum in hac vita circumdatum. Et nisi in tantis his
malis adforet mihi tuum adminiculum , desperarem. Sed spes mihi magna
subest de te, mitissime princeps Deus meus; et consideratio
multitudinis miserationum tuarum, quae apud te sunt, sublevat mentem
meam; et praecedentia signa misericordiae tuae, quae antequam nascerer
praevenerunt me, et nunc specialiter in me effulserunt, de futuris
benignitatis tuae melioribus et perfectioribus muneribus, quae tuis
amicis reservas, spem meam admonent, ut in te laetetur, Domine Deus
meus, laetitia sancta et viva, quae semper laetificas juventutem
meam. Dilexisti enim me, unice amor meus, antequam diligerem te, et
ad imaginem tuam creasti me, omnibus creaturis tuis praeposuisti me:
quam dignitatem tunc quidem servo cum noverim te, propter quod fecisti
me.
|
|