CAPUT XXVII. Quanta Deus praestet homini per Angelos custodes. Unde Dei cum homine deliciae.

Insuper facis Angelos tuos spiritus propter me, quibus mandasti ut custodiant me in omnibus viis meis, ne forte offendam ad lapidem pedem meum (Psal. XC, 11, 12). Hi sunt custodes super muros tuos novae Jerusalem (Isai. LXII, 6), et montes in circuitu ejus vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem tuum (Luc. II, 8), ne quando rapiat ut leo animas nostras, dum non est qui redimat, ille antiquus adversarius noster, qui quasi leo rugiens semper circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Hi sunt cives beatae civitatis supernae Jerusalem, quae sursum est mater nostra (Galat. IV, 26), in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14); ut eos liberent ab inimicis suis, et custodiant in omnibus viis suis; confortent quoque et moneant, et orationes filiorum tuorum offerant in conspectu gloriae majestatis tuae. Diligunt nempe concives suos, per quos suae ruinae scissuras instaurari exspectant; ideoque magna cura et vigilanti studio adsunt nobis omnibus horis et locis, succurrentes et providentes necessitatibus nostris, et solliciti discurrentes inter nos et te, Domine, gemitus nostros atque suspiria referentes ad te, ut impetrent nobis facilem tuae benignitatis propitiationem, et referant ad nos desideratam tuae gratiae benedictionem. Ambulant nobiscum in omnibus viis nostris, intrant et exeunt nobiscum, attente considerantes quam pie, quamque honeste in medio pravae nationis conversemur, quantoque studio et desiderio quaeramus regnum tuum et justitiam ejus, quantoque timore et tremore serviamus et exsultemus tibi, laetitia cordis nostri. Adjuvant laborantes, protegunt quiescentes, hortantur pugnantes, coronant vincentes; congaudent gaudentibus, de te, inquam, gaudentibus; compatiuntur patientibus, pro te, inquam, patientibus. Grandis est eis cura de nobis, magnus affectus dilectionis eorum erga nos; et hoc totum propter honorem tuae inaestimabilis charitatis, qua dilexisti nos. Diligunt enim quos tu diligis; custodiunt quos tu custodis; et deserunt quos tu deseris. Nec diligunt operantes iniquitatem, quoniam et tu odisti omnes qui operantur iniquitatem, et perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Quoties bene agimus, gaudent Angeli, et tristantur daemones; quoties vero a bono deviamus, diabolum laetificamus, et Angelos suo gaudio defraudamus: gaudium est enim eis super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7), sed diabolo super uno justo poenitentiam deserente. Da igitur, da, pater, eis semper gaudere de nobis, ut et tu per eos semper lauderis in nobis, et nos cum eis in unum ovile tuum adducamur; ut confiteamur simul nomini sancto tuo, creator hominum et Angelorum. Haec ipse commemorans coram te, confiteor laudans te, quoniam beneficia tua magna sunt haec, quibus nos honorificasti, dans nobis angelos tuos spiritus in ministerium nostrum. Dederas enim quidquid coeli ambitu continetur; et quasi parva haec quae sub coelo sunt, nisi adderes et ea quae sunt super coelos. Laudent te de hoc omnes Angeli tui, confiteantur tibi de hoc omnia opera tua, et ipsi sancti tui benedicant tibi. O honorificentia nostra, quos nimis honorificans et ditans multis muneribus decorasti! Admirabile est nomen tuum, Domine, in universa terra (Psal. VIII, 2). Quid est enim homo, quia magnificas eum, et honorificas eum, et apponis erga eum cor tuum (Job VII, 17)?