|
Dixisti enim, Veritas antiqua, Deliciae meae, esse cum filiis
hominum (Prov. VIII, 31). Nonne homo putredo, et filius
hominis vermis (Job XXV, 6)? Nonne universa vanitas omnis homo
vivens (Psal. XXXVIII, 6)? Et dignum ducis super
hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium!
Doce me, abyssus profundissima, creatrix sapientia. Qui librasti in
pondere montes, et colles in statera, et appendisti molem terrae
tribus digitis, suspende molem corporalitatis hujus, quam gero,
tribus invisis digitis tuis ad te, ut videam et cognoscam, quam
admirabilis es in universa terra. Lux antiquissima, quae lucebas ante
omnem lucem in montibus sanctis aeternitatis antiquae, cui nuda et
aperta erant omnia (Hebr. IV, 13) antequam fierent; lux, quae
odio habes omnem maculam, utpote mundissima et immaculatissima, quae
tibi deliciae cum homine? quae conventio lucis ad tenebras (II
Cor. VI, 14)? Ubi sunt in homine deliciae tuae? ubi
praeparasti tibi in me dignum sanctuarium majestatis tuae, in quod
introiens habeas delicias dilectionis tuae? Mundum enim coenaculum
decet te, mundans virtus, quae nonnisi a mundis cordibus videri potes
(Matth. V, 8), multo magis nec haberi. In homine autem ubi
templum tam mundum, ut te suscipiat, qui regis mundum? Quis potest
facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es mundus
(Job XIV, 4)? ab immundo enim quis mundabitur (Eccli.
XXXIV, 4)? Nam et secundum legem, quam dedisti patribus
nostris in igne comburente montem, et in nube tegente aquam
tenebrosam, quidquid tetigerit immundus, immundum erit (Num.
XIX, 22). Omnes autem nos quasi pannus menstruatae (Isai.
LXIV, 6) de massa corrupta et immunda venientes, maculam
immunditiae nostrae, quam celare saltem tibi qui omnia vides, non
possumus, in frontibus portamus; quare mundi esse non possumus, nisi
tu mundaveris, qui solus es mundus. Mundas autem de nobis filiis
hominum eos in quibus tibi complacuit habitare; quos ab
inaccessibilibus profundis secretis judiciorum incomprehensibilium
sapientiae tuae, semper justorum, licet occultorum, sine eorum
meritis praedestinasti ante mundum, vocasti de mundo, justificasti in
mundo, et magnificas eos post mundum. Non autem omnibus hoc facis,
quod admirantur tabescentes omnes sapientes terrae. Et ego, Domine,
hoc considerans expavesco, et obstupesco de altitudine divitiarum
sapientiae et scientiae tuae, ad quam ego non pertingo, et
incomprehensibilia judicia justitiae tuae (Rom. XI, 33):
quoniam ex eodem luto alia quidem facis vasa in honorem, alia in
contumeliam sempiternam (Id. IX, 21). Quos igitur tibi
elegisti de multis in templum, ipsos mundas, effundens super eos aquam
mundam, quorum nomina numerumque tu nosti, qui solus numeras
multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocas (Psal.
CXLVI, 4); qui etiam scripti sunt in libro vitae, qui
nequaquam perire possunt, quibus omnia cooperantur in bonum, etiam
ipsa peccata. Cum enim cadunt, non colliduntur, quia tu supponis
manum tuam (Psal. XXXVI, 24); custodiens omnia ossa eorum,
ut unum ex eis non conteratur. Attamen mors peccatorum pessima
(Psal. XXXIII, 22); illorum, inquam, quos antequam
faceres coelum et terram, secundum abyssum multam judiciorum tuorum
occultorum, semper autem justorum, praescivisti ad mortem aeternam;
quorum dinumeratio nominum et meritorum pravorum apud te est, qui
numerum arenae maris dinumerasti, et dimensus es profundum abyssi,
quos reliquisti in immunditiis suis, quibus omnia cooperatur in malum,
et ipsa etiam oratio vertitur in peccatum; ut si etiam usque ad coelos
ascenderint, et caput eorum nubes tetigerit, et inter sidera coeli
collocaverint nidum suum, quasi sterquilinium in fine perdantur
(Abdiae 4).
|
|