|
Hinc etiam est, Domine, quod in te non gaudeo, et tibi non
adhaereo: quia ego in exterioribus, tu in interioribus; ego in
carnalibus, tu in spiritualibus; ego in transitoriis animo diffundor,
cogitatione versor, locutione implicor, et tu, Domine, in aeternis
habitas aeternitatem. Tu in coelo, ego in terra; tu diligis alta,
ego infima; tu coelestia, ego terrestria. Et quando poterunt haec
contraria convenire? Miser ego! quando poterit obliquitas mea tuae
rectitudini adaequari? Tu, Domine, diligis solitudinem, ego
multitudinem; tu silentium, ego clamorem; tu veritatem, ego
vanitatem; tu munditiam, ego immunditiam sequor. Quid plura,
Domine? Tu vere bonus, ego malus; tu pius, ego impius; tu
sanctus, ego miser; tu justus, ego injustus; tu lux, ego caecus;
tu vita, ego mortuus; tu medicina, ego aeger; tu gaudium, ego
tristitia; tu summa veritas, ego universa vanitas, ut omnis homo
vivens (Psal. XXXVIII, 6).
Heu! Quid igitur, o Creator, dicam? Audi, o Creator.
Creatura tua sum, jam perii; creatura tua sum, jam morior; factura
tua sum, jam ad nihilum redigor. Plasma tuum sum: manus tuae,
Domine, fecerunt me; et plasmaverunt me (Psal. CXVIII,
73); manus, inquam, illae quae clavis affixae sunt pro me; opus
manuum tuarum, Domine, ne despicias; vulnera manuum tuarum precor ut
aspicias. Ecce in manibus tuis descripsisti me; lege ipsam
scripturam, et salva me. En ad te suspiro creatura tua; Creator
es, recrea me. En ad te clamo factura tua; vita es, refice me. En
ad te respicio tuum plasma; plasmator es, restaura me. Parce mihi,
Domine, nihil enim sunt dies mei (Job VII, 16). Quid est
homo, ut possit alloqui Deum factorem suum? Parce mihi colloquenti
tibi, ignosce servo qui praesumit loqui Domino. Legem non habet
necessitas. Dolor me compellit dicere, et calamitas quam patior,
cogit me exclamare. Aegrotus sum, ad medicum clamo; caecus sum, ad
lucem propero; mortuus sum, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu
lux, tu vita. Jesu Nazarene, miserere mei; fili David, miserere
mei (Matth. XX, 30): fons misericordiae, audi qui ad te
clamat infirmum. Lux quae transis, exspecta caecum: praebe manum,
ut ad te veniat, et in lumine tuo lumen videat (Psal. XXXV,
10). Vita vivens, revoca mortuum.
Quid sum ego, qui loquor tecum? Vae mihi, Domine, parce mihi:
ego cadaver putridum, esca vermium, vas fetidum, cibus ignium. Quid
sum ego qui loquor tecum? Vae mihi, Domine, parce mihi: infelix
ego homo; homo, inquam, natus de muliere, brevi vivens tempore,
repletus multis miseriis (Job XIV, 1); homo, inquam, vanitati
similis factus (Psal. CXLIII, 4), comparatus jumentis
insipientibus, et jam similis illis factus (Psal XLVIII,
13). Quid iterum ego? Abyssus tenebrosa, terra miseriae, filius
irae, vas aptum ad contumeliam, genitus per immunditiam, vivens in
miseria, moriturus in angustia. Heu miser quid sum? heu quid futurus
sum? Et quid sum? Vas sterquilinii, concha putredinis, plenus
fetore et horrore: caecus, pauper, nudus, plurimis necessitatibus
subditus, ignorans introitum et exitum meum. Miser et mortalis,
cujus dies sicut umbra praetereunt, cujus vita sicut umbra lunaria
evanescit; sicut flos in arbore crescit, et statim marcescit; nunc
floret, et statim aret (Psal. CI, 12). Vita, inquam, mea,
vita fragilis, vita caduca, vita quae quanto magis crescit, tanto
magis decrescit; quanto magis procedit, tanto magis ad mortem
accedit: vita fallax et umbratica, plena laqueis mortis. Nunc
gaudeo, statim contristor; nunc vigeo, jam infirmor; nunc vivo,
statim morior; nunc felix appareo, et semper miser; nunc rideo, et
statim fleo: sicque omnia mutabilitati subjacent, ut mihi vix una hora
in uno statu permaneat. Hinc timor, hinc tremor, hinc fames, hinc
sitis, hinc calor, hinc frigus, hinc languor, inde dolor exuberat.
Subsequitur his importuna mors, quae mille modis quotidie miseros
homines rapit. Hunc namque febribus, illum doloribus opprimit; hunc
consumit fames, illum sitis exstinguit: illum vero suffocat aquis,
hunc interimit laqueo, illum perimit flammis, alium dentibus bestiarum
ferocium vorat, hunc trucidat ferro, illum veneno corrumpit, alterum
tantum repentino terrore miseram vitam finire compellit. Et nunc super
haec omnia magna miseria, quia cum nihil sit certius morte, ignorat
tamen homo finem suum; et cum stare putat, tollitur et perit spes
ejus. Nescit enim homo quando vel ubi vel quomodo morietur: et tamen
certus est quod eum mori oportet. Ecce, Domine, quam magna miseria
hominis in qua sum, nec timeo; quam grandis calamitas quam patior,
nec doleo, et ad te non clamo. Clamabo, Domine, antequam
transeam: si forte non transeam, sed in te maneam. Dicam ergo,
dicam miseriam meam: confitear, nec erubescam ante te, vilitatem
meam. Adjuva me, fortitudo mea per quam sublevor; succurre, virtus
per quam sustentor; veni, lux per quam video; appare, gloria per
quam gaudeo. Appare, inquam, et vivam.
|
|