|
Magna sunt haec judicia tua, Domine Deus, judex juste et fortis,
qui judicas aequitatem et inscrutabilia et profunda: quae cum
considero, contremiscunt omnia ossa mea, quoniam non securatur homo
vivens super terram: ut serviamus tibi pie et caste cunctis diebus
vitae nostrae in timore, et exsultemus tibi cum tremore; ut non sit
servitium sine timore, neque gaudium sine tremore, et non glorietur
accinctus aeque ut discinctus (III Reg. XX, 11), neque
glorietur ante te omnis caro, sed pavescat et contremiscat a facie
tua, cum ignoret homo utrum amore an odio dignus sit; sed in futurum
omnia reservantur incerta. Vidimus enim multos, Domine, et
audivimus a patribus nostris (quod utique sine magno tremore non
recolo, sine multo timore non confiteor), ascendisse primitus quidem
usque ad coelos, et inter sidera nidum suum collocasse; postmodum
autem cecidisse usque ad abyssos, et animas eorum in malis
obstupuisse. Vidimus stellas de coelo cecidisse ab impetu ferientis
caudae draconis, et eos qui jacebant in pulvere terrae, a facie
sublevantis manus tuae, Domine, mirabiliter ascendisse. Vidimus
vivos morientes, et mortuos a morte surgentes; et eos qui inter filios
Dei ambulabant, in medio lapidum ignitorum quasi lutum ad nihilum
defluxisse. Vidimus lucem obtenebrasse, et de tenebris lucem
processisse, quia publicani et meretrices praecedunt incolas in regno
coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Quare
autem ista omnia, nisi quia in montem illum ascenderunt, in quem
primus ascendit angelus, et descendit diabolus? Quos autem
praedestinasti, ipsos et vocasti, et sanctificasti, et mundasti, ut
dignum habitaculum sint tuae majestatis; cum quibus et in quibus sunt
tibi deliciae sanctae et mundae, in quibus tu delectaris, et
laetificas juventutem eorum, habitans cum eis in medio eorum, ut ipsi
templum sanctum tuum sint, quod magnae dignitatis commendatio est
humanitatis nostrae.
|
|