|
Anima enim quam creasti non de te, sed per Verbum tuum; non ex
qualibet elementorum materia, sed ex nihilo; quae quidem rationalis,
intellectualis, spiritualis, semper vivens, semper in motu, quam
signasti lumine vultus tui, et consecrasti virtute lavacri tui: ita
facta est capax majestatis tuae, quod a te solo, et a nullo alio
possit impleri. Cum autem te habet, plenum est desiderium ejus; et
jam nihil aliud quod desideretur exterius, restat. Dum autem aliquid
exterius desiderat, manifestum est quod te non habet interius; quo
habito, nihil est quod desideretur. Cum enim sis summum et omne
bonum; non habet quod desideret amplius, si possidet omne bonum.
Quod si non desiderat omne bonum, restat ut desideret aliquid quod non
est omne bonum: ergo nec summum bonum, ergo nec Deum, sed potius
creaturam. Cum autem creaturam desiderat, continuam famem habet;
quia licet quod desiderat de creaturis, adipiscatur, vacua tamen
remanet, quia nihil est quod eam impleat nisi tu, ad cujus imaginem
est creata. Imples autem tu eos, qui nihil aliud desiderant praeter
te; et facis eos dignos te, sanctos, beatos, immaculatos et amicos
Dei; qui omnia reputant ut stercora, ut lucrifaciant te solum
(Philipp. III, 8). Haec est beatitudo quam homini
contulisti; hic honor quo eum inter omnes creaturas, sed et super
omnes honorificasti, ut sit admirabile nomen tuum in universa terra
(Psal. VIII, 2).
|
|