|
Ecce Domine Deus meus summe, omnipotentissime, inveni locum ubi tu
habitas: quia in anima quam creasti ad imaginem et similitudinem tuam
(Gen. I, 27), quae te solum quaerit et desiderat; quia non in
illa quae te non quaerit nec desiderat. Ego erravi sicut ovis quae
periit, quaerens te exterius, qui es interius; et multum laboravi
quaerens te extra me, et tu habitas in me, si tamen ego desiderem te.
Circuivi vicos et plateas civitatis hujus mundi quaerens te; et non
inveni, quia male quaerebam foris, quod erat intus. Misi nuntios
meos omnes sensus exteriores, ut quaererem te; et non inveni, quia
male quaerebam. Video enim, lux mea Deus qui illuminasti me, quia
male te per illos quaerebam; quia tu es intus, et tamen ipsi unde
intraveris nesciverunt. Nam oculi dicunt, Si coloratus non fuit,
per nos non intravit; aures dicunt, Si sonitum non fecit, per nos
non transivit; nasus dicit, Si non oluit, per me non venit; gustus
dicit, Si non sapuit, per me non introivit; tactus etiam addit, Si
corpulentus non est, nihil me de hac re interroges. Non ista sunt in
te, Deus meus. Non enim speciem corporis, nec decus temporis, nec
candorem lucis vel colorem, non dulces melodiarum cantus et quaecumque
dulce sonantia, non florum et unguentorum vel aromatum odores, non
mella vel manna gustui delectabilia, non caetera quaeque ad tangendum
vel amplexandum amabilia, nec omnia alia sensibus his subjecta quaero,
cum Deum meum quaero. Absit ut ista crediderim Deum meum quae etiam
a brutalium sensibus comprehenduntur. Et tamen cum Deum meum quaero,
quaero nihilominus quamdam lucem super omnem lucem, quam non capit
oculus; quamdam vocem super omnem vocem, quam non capit auris;
quemdam odorem super omnem odorem, quem non capit naris; quemdam
dulcorem super omnem dulcorem, quem non sapit gustus; quemdam amplexum
super omnem amplexum, quem non tangit tactus exterioris hominis mei.
Ista lux fulget, ubi locus non capit; ista vox sonat, ubi tempus non
rapit; odor iste redolet, ubi flatus non spargit; sapor iste sapit,
ubi non est edacitas; amplexus iste tangitur, ubi non divellitur.
Hic est Deus meus, et non aestimabitur alius ad illum; hoc quaero
cum Deum meum quaero, istud amo cum Deum meum amo. Sero te amavi,
pulchritudo tam antiqua et tam nova; sero te amavi: et tu intus eras,
et ego foris; et ibi te quaerebam, et in ista formosa quae fecisti
deformis irruebam. Mecum eras, et ego tecum non eram. Ea me
tenebant longe a te, quae esse non poterant nisi in te. Circumibam
enim omnia quaerens te, et propter omnia derelinquens me.
Interrogavi terram si esset Deus meus, et dixit mihi quod non; et
omnia quae in ea sunt, hoc idem confessa sunt. Interrogavi mare et
abyssos, et reptilia quae in eis sunt; et responderunt: Non sumus
Deus tuus; quaere super nos eum. Interrogavi flabiles auras; et
inquit universus aer cum omnibus incolis suis: Fallitur Anaximenes;
non sum ego Deus tuus. Interrogavi coelum, solem, lunam, et
stellas: Neque nos sumus Deus tuus, inquiunt. Et dixi omnibus quae
circumstant fores carnis meae: Dixistis mihi de Deo meo quod vos non
estis; dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt omnes voce
grandi, Ipse fecit nos. Interrogavi proinde mundi molem, Dic mihi
si es Deus meus, annon: et respondit voce forti, Non sum, inquit,
ego; sed per ipsum sum ego; quem quaeris in me, ipse fecit me; super
me quaere qui regit me, qui fecit et te. Interrogatio creaturarum,
profunda consideratio ipsarum: responsio earum, attestatio ipsarum de
Deo, quoniam omnia clamant, Deus nos fecit: quoniam, ut ait
Apostolus, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi
intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20).
Et redii ad me, et intravi in me; et aio ad me, Tu quis es? Et
respondi mihi, Homo rationalis, mortalis. Et incoepi discutere quid
hoc esset: et dixi, Unde hoc tale animal, Deus meus? Unde nisi
abs te? Tu fecisti me, et non ego ipse me. Quid tu? Tu per quem
vivo ego, tu per quem vivunt omnia. Quid tu? Tu, Domine, Deus
verus et solus, omnipotens et aeternus, incomprehensibilis et
immensus, qui semper vivis et nihil moritur in te, immortalis,
habitans aeternitatem, mirabilis oculis Angelorum, inenarrabilis,
imperscrutabilis et innominabilis; Deus unus et verus, terribilis et
fortis; nesciens principium neque finem, principium omnium atque
finis, qui es ante primordia saeculorum, et ante omnes saeculorum
origines. Tu es Deus et Dominus omnium quae creasti; et apud te
omnium stabilium stant causae, et omnium mutabilium apud te immutabiles
manent origines, et omnium rationabilium et irrationabilium atque
temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici servo tuo,
Deus meus, dic misericors misero tuo, dic, quaeso per miserationes
tuas; unde hoc tale animal, nisi abs te, Deus? An quisquam sese
faciendi erit artifex? An aliunde quam a te trahitur esse et vivere?
Nonne tu es summum esse, a quo est omne esse? Quidquid enim est, a
te est, quia sine te nihil est. Nonne tu es fons vitae, a quo fluit
omnis vita? Quidquid enim vivit, per te vivit, quia sine te nihil
vivit. Tu ergo, Domine, omnia fecisti. Quaero, quis fecit me?
Tu, Domine, fecisti me, sine quo factum est nihil. Tu factor
meus, ego opus tuum. Gratias tibi ago, Domine Deus meus, per quem
vivo ego, et per quem omnia vivunt, quoniam fecisti me; gratias
tibi, plasmator meus, quia manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me
(Job. X, 8); gratias tibi, lux mea, quoniam illuminasti me,
et inveni me. Ubi inveni me, ibi cognovi me; ubi inveni te, ibi
cognovi te; ubi autem cognovi te, ibi illuminasti me. Gratias tibi,
lux mea, quoniam illuminasti me.
Quid est quod dixi, cognovi te? Nonne tu es Deus incomprehensibilis
et immensus, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habes
immortalitatem et lucem habitas inaccessibilem, quem nullus hominum
vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16)? Nonne tu es
Deus absconditus (Isai. XLV, 15) et imperscrutabilis
majestatis, solus tui ipsius maximus cognitor et mirabilis
contemplator? Quis ergo cognovit quod nunquam vidit? Dixit enim
Veritas tua, Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII,
20); dixit et praeco tuus per veritatem tuam, Deum nemo vidit
unquam (Joan. I, 18). Quis ergo cognovit quod nunquam vidit?
Dixit etiam Veritas tua, Nemo novit Filium nisi Pater, neque
Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 27). Sola
Trinitas tua soli sibi integre nota est, quae exsuperat omnem sensum.
Quid est ergo quod dixi, homo vanitati similis, quia cognovi te?
Quis enim cognovit te, nisi tu te? Tu quippe solus Deus
omnipotens, superlaudabilis, et supergloriosus, et superexaltatus
(Dan. III, 52), et superaltissimus, et superessentialis in
sanctissimis et divinissimis eloquiis nominaris; quoniam super omnem
essentiam intelligibilem sive intellectualem atque sensibilem, et super
omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in
futuro, superessentialiter et superintelligibiliter esse dignosceris;
quoniam superessentiali et occulta divinitate, super omnem rationem,
intellectum et essentiam inaccessibiliter et imperscrutabiliter habitas
in te ipso, ubi lux inaccessibilis, et lumen imperscrutabile, et
incomprehensibile, et inenarrabile, ad quod non attingit aliquod
lumen, quoniam incontemplabile, et invisibile, et superrationale, et
superintelligibile, et superinaccessibile, et superincommutabile, et
superincommunicabile creditur, quod nullus unquam Angelorum vel
hominum vidit, sed nec videre potest. Hoc est coelum tuum, Domine,
coelum celans superarcanum, et superintelligibile, et superrationale,
et superessentiale lumen, de quo dicitur, Coelum coeli Domino
(Psal. CXIII, 16). Coelum coeli, cui terra est omne
coelum, quia supermirabiliter superexaltatum est super omne coelum, ad
quod terra est etiam ipsum empyreum coelum: hoc est coelum coeli
Domino, quia nulli nisi Domino. Ad quod nemo ascendit nisi qui de
coelo descendit, quia nemo novit Patrem, nisi Filius et eorum
Spiritus: et nemo novit Filium nisi Pater et eorum Spiritus
(Matth. XI, 27). Soli quidem tibi soli, Trinitas, integre
nota es, Trinitas sancta, Trinitas supermirabilis, et
superinenarrabilis, et superinscrutabilis, et superinaccessibilis, et
superincomprehensibilis, et superintelligibilis, et superessentialis,
superessentialiter exsuperans omnem sensum, omnem rationem, omnem
intellectum, omnem intelligentiam, omnem essentiam supercoelestium
animorum: quam neque dicere, neque cogitare, neque intelligere,
neque cognoscere possibile est, etiam oculis Angelorum. Unde ergo
cognovi te, Domine Deus altissimus super omnem terram, super omne
coelum, quem neque Cherubim perfecte cognoscunt neque Seraphim; sed
alis contemplationum suarum velatur facies sedentis super solium
excelsum et elevatum, clamantes et dicentes, Sanctus, sanctus,
sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus;
et expavit Propheta, et dixit, Vae mihi quia tacui, quia vir
pollutus labiis ego sum (Isai. VI, 1-5): et expavit cor
meum, et dixi, Vae mihi quia non tacui, quia vir pollutus labiis ego
sum : sed dixi, Cognovi te. Verumtamen, Domine, vae tacentibus
de te, quoniam loquaces muti fiunt sine te. Et ego non tacebo,
quoniam fecisti me, et illuminasti me; et inveni me, et cognovi me,
et inveni te et cognovi te, quoniam illuminasti me.
Sed qualiter cognovi te? Cognovi te in te. Cognovi te non sicut
tibi es, sed cognovi te sicut mihi es; et hoc non sine te, sed in
te, quia tu es lux quae illuminasti me. Sicut tibi es, soli tibi
cognitus es: sicut mihi es, secundum gratiam tuam et mihi cognitus
es. Sed quid mihi es? Dic mihi misericors misero tuo, dic mihi per
miserationes tuas, quid mihi es? Dic animae meae, Salus tua ego sum
(Psal. XXXIV, 3). Noli abscondere a me faciem tuam, ne
moriar . Sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et
cinerem, sine me loqui apud misericordiam tuam, quoniam misericordia
tua magna est super me. Loquar ad Deum meum, cum sim pulvis et cinis
(Gen. XVIII, 27). Dic mihi supplici tuo, dic misericors
misero tuo, dic per miserationes tuas, quid mihi es? Et intonasti
desuper voce grandi in interiorem aurem cordis mei, et rupisti
surditatem meam, et audivi vocem tuam, et illuminasti caecitatem
meam, et vidi lucem tuam, et cognovi quoniam Deus meus es.
Propterea dixi quod cognovi te; cognovi te, quoniam Deus meus es;
cognovi te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Erat
enim tempus quando non cognoscebam te. Vae tempori illi quando non
cognoscebam te! vae caecitati illi quando non videbam te! vae
surditati illi quando non audiebam te! Caecus et surdus, per formosa
quae fecisti deformis irruebam: et mecum eras, et tecum non eram; et
ea me tenebant longe a te, quae non essent nisi essent in te.
Illuminasti me, lux; et vidi te, et amavi te; nemo quippe te amat,
nisi qui te videt; et nemo te videt, nisi qui te amat. Sero te
amavi, pulchritudo tam antiqua; sero te amavi. Vae tempori illi
quando non amavi te!
|
|