|
Gratias tibi, lux mea, quae illuminasti me, et cognovi te.
Qualiter cognovi te? Cognovi te solum Deum vivum et verum creatorem
meum; cognovi te creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium, Deum verum, omnipotentem, immortalem, invisibilem,
incircumscriptibilem, interminabilem, aeternum et inaccessibilem,
incomprehensibilem et imperscrutabilem, incommutabilem, immensum et
infinitum, principium omnium visibilium et invisibilium creaturarum,
per quem omnia facta sunt, per quem cuncta subsistunt elementa; cujus
majestas sicut principium nunquam habuit, sic nec desinit in aeternum.
Cognovi te unum solum verum Deum aeternum Patrem et Filium et
Spiritum sanctum, tres quidem personas, sed unam essentiam omnino
simplicem, indivisamque naturam; et Patrem a nullo, Filium a Patre
solo, et Spiritum sanctum pariter ab utroque, absque initio, semper
et sine fine Deum trinum et unum solum verum Deum omnipotentem, unum
universorum principium, creatorem omnium visibilium et invisibilium,
spiritualium et corporalium, qui tua omnipotenti virtute simul ab
initio temporis utramque de nihilo condidisti creaturam spiritualem et
corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi
communem ex corpore et spiritu constitutam. Cognovi te, et confiteor
te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum
sanctum paracletum neque genitum neque ingenitum, sanctam et individuam
Trinitatem in tribus coaequalibus personis consubstantialibus et
coaeternis, Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, corde
credens ad justitiam, et ore confitens ad salutem (Rom. X,
10).
Cognovi te Deum et Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum,
creatorem, salvatorem et redemptorem meum, et totius humani generis,
quem confiteor ex Patre genitum ante saecula, Deum de Deo, lumen de
lumine, Deum verum de Deo vero, non factum, sed genitum,
consubstantialem et coaeternum Patri et Spiritui sancto, per quem
omnia facta sunt a principio; firmiter credens, et veraciter confitens
te Deum unigenitum Jesum Christum, propter salutem hominum a tota
Trinitate communiter incarnatum, et ex Maria perpetua virgine
Spiritus sancti cooperatione conceptum, verum hominem factum, ex
anima rationali et humana carne subsistentem. Qui cum secundum
divinitatem, Unigenite Dei, impassibilis sis pariter et immortalis,
propter nimiam dilectionem tuam qua dilexisti nos, idem ipse Dei
Filius secundum humanitatem factus es passibilis et mortalis. Qui
propter salutem humani generis, unice Fili Dei, in ligno crucis pati
dignatus es passionem et mortem, ut nos a morte perpetua liberares:
atque ad inferos, ubi sedebant in tenebris patres nostri, auctor
luminis descendisti, et die tertia gloriosus victor ab inferis ad
superos resurrexisti, resumens sacrum corpus, quod pro peccatis
nostris mortuum jacuerat in sepulcro, et vivificans secundum
Scripturas die tertia, ut ipsum in Patris dextera collocares.
Assumpta namque tecum ex inferis captivitate, quam captivaverat
antiquus humani generis inimicus, verus Dei Filius cum nostrae carnis
substantia, id est, cum anima et carne humana ex virgine assumpta,
super omnes coelos ascendisti, transcendens omnes ordines Angelorum;
ubi sedes ad dexteram Dei Patris, ubi est fons vitae, et lumen
inaccessibile, et pax Dei quae exsuperat omnem sensum. Ibi te Deum
verum et hominem Jesum Christum adoramus et credimus, confitentes te
Patrem habere Deum; indeque venturum judicem in fine saeculi
exspectamus, ut judices vivos et mortuos, et reddas omnibus, bonis et
malis, secundum opera sua, quae operati sunt in hac vita, vel
praemium vel supplicium, prout unusquisque dignus fuerit requie vel
aerumna. Resurgent enim in illa die a voce virtutis tuae omnes
homines, quotquot humanam animam acceperunt, in carne sua quam hic
habuerunt, ut totus homo pro meritis, vel gloriam suscipiat vel
gehennam. Tu es ipse vita et resurrectio nostra, quem Salvatorem
exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philipp.
III, 20 et 21).
Cognovi te Deum verum et vivum Spiritum sanctum Patris et Filii,
ab utroque pariter procedentem, consubstantialem et coaeternum Patri
et Filio, paracletum et advocatum nostrum, qui super eumdem Deum et
Dominum nostrum Jesum Christum in columbae specie descendisti
(Matth. III, 16), et super Apostolos in linguis igneis
apparuisti (Act. II, 3): qui et omnes sanctos et electos Dei a
principio tuae gratiae munere docuisti, et ora Prophetarum, ut
enarrarent mirabilia regni Dei aperuisti, quem cum Patre et Filio
simul adorari et glorificari oportet ab omnibus sanctis Dei. Inter
quos et ego filius ancillae tuae toto corde meo glorifico nomen tuum,
quoniam illuminasti me. Tu es enim vera lux, lumen veridicum, ignis
Dei et magister spirituum, qui unctione tua doces nos omnem
veritatem, spiritus veritatis, sine quo impossibile est placere Deo,
quoniam tu ipse Deus es ex Deo, et lux de luce, procedens a Patre
luminum, et a suo Filio Domino nostro Jesu Christo, quibus
consubstantialis et coaequalis et coaeternus existens, in unius
Trinitatis essentia superessentialiter congloriaris et conregnas.
Cognovi te unum Deum vivum et verum Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum, trinum quidem in personis, sed unum in essentia:
quem confiteor, adoro et glorifico toto corde meo verum Deum, solum
sanctum, immortalem, invisibilem, incommutabilem, inaccessibilem,
imperscrutabilem, unum lumen, unum solem, unum panem, unam vitam,
unum bonum, unum principium, unum finem, unum creatorem coeli et
terrae; per quem omnia vivunt, per quem omnia subsistunt, per quem
omnia gubernantur, reguntur et vivificantur, quae in coelis sunt, et
quae in terris, et quae subtus terram; praeter quem non est Deus in
coelo et in terra. Sic cognovi te, cognitor meus, sic cognovi te.
Cognovi te per fidem tuam quam inspirasti mihi, lux mea, lumen
oculorum meorum, Domine Deus meus, spes omnium finium terrae,
gaudium laetificans juventutem meam, et bonum sustentans senectutem
meam. In te, Domine, jubilant omnia ossa mea dicentia, Domine,
quis similis tui (Psal. XXXIV, 10)? Quis similis tui in
diis, Domine (Psal. LXXXV, 8), non quem fecit manus
hominum, sed qui fecisti manus hominum? Simulacra gentium argentum et
aurum, opera manuum hominum (Psal. CXIII, 4): non sic
operator hominum. Omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos
fecit (Psal. XCV, 5), Dominus ipse est Deus. Dii qui non
fecerunt coelum et terram, pereant de coelo et de terra (Jerem. X,
11): Deus qui creavit coelum et terram, benedicant eum coeli et
terra.
|
|