|
Quis similis tibi in diis, Domine? quis similis tibi, magnificus in
sanctitate, terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia? Sero te
cognovi, lumen verum; sero te cognovi: erat autem nubes magna et
tenebrosa ante oculos vanitatis meae, ita ut videre non possem solem
justitiae et lumen veritatis. Involvebar in tenebris filius
tenebrarum, tenebras meas amabam, quia lumen non cognoscebam; caecus
eram, caecitatem amabam, et ad tenebras per tenebras ambulabam. Quis
inde me eduxit, ubi eram homo caecus in tenebris et umbra mortis? quis
accepit manum meam, ut inde me educeret? quis est illuminator meus?
Non quaerebam eum, ipse quaesivit me; non invocabam eum, et ipse
vocavit me. Quis est ille? Tu, Domine Deus meus, misericors et
miserator, pater misericordiarum et Deus totius consolationis; tu,
sancte Deus meus, quem confiteor toto corde meo, gratias agens nomini
tuo. Non te quaerebam, tu me quaesivisti; non te invocabam, tu me
vocasti. Vocasti me nomine tuo, intonasti desuper voce grandi in
interiorem aurem cordis mei, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I,
3), et descendit lux magna, et liquefacta est nubes tenebrosa, quae
operuerat oculos meos. Et levavi oculos meos; et vidi lucem tuam, et
cognovi vocem tuam: et dixi, Vere, Domine, tu es Deus meus, et
eduxisti me de tenebris et umbra mortis, et vocasti me in admirabile
lumen tuum; et ecce video. Gratias tibi, Deus meus, ecce video;
gratias tibi, illuminator meus. Et conversus sum, et vidi tenebras
meas in quibus fueram, et abyssum tenebrosam in qua jacueram; et
contremui, et expavi: et dixi, Vae! vae tenebris meis in quibus
jacui; vae! vae caecitati illi in qua videre non poteram lumen coeli!
vae praeteritae ignorantiae, quando non cognoscebam te, Domine.
Gratias tibi, illuminator et liberator meus, quoniam illuminasti me
et cognovi te. Sero cognovi te, veritas antiqua; sero te cognovi,
veritas aeterna. Et tu eras in lumine , et ego in tenebris, et non
cognoscebam te; quia illuminari non poteram sine te, et non est lux
extra te.
|
|