CAPUT XXXVI. De gloriae lumine. Deum videre facie ad faciem quid. Visio haec tota beatitudo. Interim Deum unum intendere.

Cum ergo pervenerimus ad te sapientiae fontem, ad te lumen indeficiens, ad te lucem inexstinguibilem, ut te non jam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem videamus (I Cor. XIII, 12); tunc satiabitur in bonis desiderium nostrum, quia nihil erit exterius quod desideretur. Tu, Domine summum bonum, eris praemium beatorum, et diadema decoris eorum, et laetitia sempiterna super capita eorum, pacificans eos intus et extra in pace tua quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Ibi videbimus, amabimus et laudabimus. Videbimus in lumine tuo lumen tuum. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Quale autem lumen? Lumen immensum, lumen incorporeum, incomprehensibile, lumen indeficiens, inexstinguibile et inaccessibile, lumen increatum, lumen veridicum, quod illuminat oculos Angelorum, quod laetificat juventutem sanctorum, quod est lumen luminum et fons vitae, quod tu es, Domine, Deus meus. Tu es quippe lumen, in cujus lumine videbimus lumen: te scilicet in te, in splendore vultus tui, quoniam te videbimus facie ad faciem.

Quid est videre facie ad faciem, nisi quod ait Apostolus, cognoscere sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12)? Cognoscere Trinitatem tuam, hoc est videre facie ad faciem. Cognoscere Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus sancti clementiam, ipsius summae Trinitatis unam et indivisam essentiam, est videre faciem Dei vivi. Hoc est summum bonum, gaudium Angelorum atque omnium sanctorum, praemium vitae aeternae, gloria spirituum, laetitia sempiterna, corona decoris, bravium felicitatis, requies opulenta, pulchritudo pacis, intimum et aeternum gaudium, paradisus Dei, Jerusalem coelestis, vita beata, plenitudo beatitudinis, gaudium aeternitatis, pax Dei quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Haec est plena beatitudo et tota glorificatio hominis, videre faciem Dei sui, videre eum qui fecit eum, qui salvavit eum, qui glorificavit eum. Videbit eum cognoscendo, amabit diligendo, laudabit possidendo. Ipse enim erit haereditas populi sui, populi sanctorum, populi quem redemit. Ipse possessio felicitatis eorum, ipse praemium et merces exspectationis. Ero, inquit, merces tua magna nimis (Gen. XV, 1). Vere, Dominus Deus meus, magnus es tu nimis super omnes deos, et merces tua magna nimis. Magnum enim magna decent. Neque enim magnus es tu, et parva merces tua: sed ut magnus es tu, magna est merces tua; quoniam non aliud tu, et aliud merces tua: sed tu ipse magnus nimis, tu ipse merces magna nimis, tu ipse coronator es et corona, tu ipse promissor es et promissio, tu remunerator es et munus, tu praemiator et praemium felicitatis aeternae. Tu ergo coronator es et corona, Deus meus, diadema spei meae quae ornata est gloria, lumen laetificans, lux renovans, decor adornans, spes mea magna, desiderium cordis sanctorum, et desideratus eorum. Visio ergo tua tota merces est, totum praemium, totum gaudium quod exspectamus. Haec est vita aeterna. Haec est, inquit Sapientia tua, Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Cum igitur videbimus te solum Deum, Deum verum, Deum vivum, omnipotentem, invisibilem, incircumscriptibilem, incomprehensibilem, et Filium tuum unigenitum, consubstantialem et coaeternum tibi Deum, Dominum nostrum Jesum Christum, quem pro salute nostra misisti in mundum, in unitate Spiritus sancti trinum in personis, et unum in essentia, Deum sanctum solum, extra quem non est Deus; tunc habebimus quod quaerimus, vitam aeternam, gloriam sempiternam, quam praeparasti diligentibus te, quam abscondisti timentibus te, quam daturus es quaerentibus te, quaerentibus faciem tuam semper.

Et tu, Domine Deus meus, formator meus ex utero matris meae, quae me recommendavit manui tuae, non me permittas amplius ex uno distrahi in multa: sed collige me de exterioribus ad me, de me ad te, ut dicat tibi semper cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8), faciem Domini virtutum, in qua sola consistit tota gloria beatorum, quam videre vita aeterna est, et laetitia sempiterna sanctorum. Laetetur ergo cor meum ut timeat nomen tuum , laetetur cor quaerentium Dominum, sed multo magis cor invenientium. Si enim laetitia est in quaerendo, qualis laetitia erit in inveniendo? Quaeram ergo semper ardenter et indesinenter faciem tuam, si quomodo tandem aperiatur mihi ostium et porta justitiae, ut intrem in gaudium Domini mei. Haec porta Domini, justi intrabunt in eam (Psal. CXVII, 20).