CAPUT III. Hominis miseriaet fragilitas.

O lux quam videbat Tobias, quando oculis clausis docebat filium viam vitae (Tob. IV, 2-20); lux quam videbat Isaac interius, quando caligantibus oculis exterius filio futura narrabat (Gen. XXVII, 28); lux, inquam, invisibilis, cui omnis abyssus humani cordis est visibilis; lux quam Jacob videbat, quando, sicut tu intus docebas, filiis exterius ventura praedicebat (Id. XLIX, 1-28); ecce tenebrae sunt super faciem abyssi mentis meae, tu es lumen: ecce caligo tenebrosa super aquas cordis mei, tu es veritas. O Verbum per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil; Verbum quod es ante omnia, ante quod nihil; Verbum creans omnia, sine quo nihil omnia (Joan. I, 3); Verbum regens omnia, sine quo non sunt omnia; Verbum quod dixisti in principio, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3), dic etiam nunc, Fiat lux, et facta sit lux: et videam lumen, et cognoscam quidquid non est lumen; quia sine te mihi tenebrae lumen, et lumen tenebrae ponuntur. Et sic sine tua luce non est veritas, adest error; adest vanitas, non est veritas; non est discretio, adest confusio; adest ignorantia, non est scientia; adest caecitas, non est visio; adest invium, non est via; adest mors, non est vita.