|
Ecce, Domine, quia non est lux, est mors: imo non est mors, quia
nihil est mors; nam per ipsam ad nihilum tendimus, dum nos nihil
facere per peccatum non formidamus. Et juste quidem hoc, Domine;
nam digna factis recipimus, dum ad nihilum devenimus sicut aqua
decurrens: quia sine te factum est nihil, et nos faciendo nihil,
facti sumus nihil: quia sine te sumus , per quem facta sunt omnia et
sine quo factum est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum, per
quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil (Joan. I, 3);
vae mihi misero toties obcaecato, quia tu lux, et ego sine te; toties
vulnerato, quia tu salus, et ego sine te; toties infatuato, quia tu
es veritas, et ego sine te; toties oberrato, quia tu via, et ego
sine te; toties mortuo, quia tu vita, et ego sine te; toties
annihilato, quia tu Verbum per quod facta sunt omnia, et ego sine
te, sine quo factum est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum,
qui es lux per quam facta est lux; qui es via, veritas et vita (Id.
XIV, 6); in quo non sunt tenebrae, error, vanitas, neque
mors; lux sine qua tenebrae, via sine qua error, veritas sine qua
vanitas, vita sine qua mors; dic verbum, dic, Domine, Fiat lux,
ut videam lucem, et vitem tenebras; videam viam, et vitem invium;
videam veritatem, et vitem vanitatem; videam vitam, et vitem mortem.
Illuminare, Domine lux mea, illuminatio mea, et salus mea, quem
timebo, Dominus meus quem laudabo, Deus meus quem honorificabo,
pater meus quem amabo, sponsus meus cui me servabo. Illuminare,
inquam, illuminare, lux, huic caeco tuo qui in tenebris et in umbra
mortis sedet, et dirige pedes ejus in viam pacis, per quam ingrediar
in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce
exsultationis et confessionis. Vere confessio est via per quam
ingrediar ad te, via per quam egrediar ab invio, et redeam ad te
viam, quia tu es vera via vitae .
|
|