|
Confitear ergo, confitear tibi, Domine Pater, rex coeli et
terrae, miseriam meam, ut me venire liceat ad misericordiam tuam.
Miser quippe factus sum, et ad nihilum redactus sum, et nescivi;
quia tu es veritas, et ego non eram tecum. Vulneraverunt me
iniquitates meae, et non dolui; quia tu es vita, et ego non eram
tecum. Ad nihilum deduxerunt me; quia tu es Verbum, et ego non eram
tecum, per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil: et ideo
sine te factus sum nihil, quia est nihil quod ad nihilum ducit. Omnia
per Verbum facta sunt, quaecumque facta sunt. Et qualia facta sunt?
Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I,
31). Omnia quaecumque sunt, per Verbum facta sunt: et quaecumque
per Verbum facta sunt, valde bona sunt. Quare bona sunt? Quia per
Verbum facta sunt. Et sine ipso factum est nihil (Joan. I,
3); quia nihil bonum sine summo bono, sed malum est ubi non est
bonum, quod utique nihil est; quia nihil aliud est malum, quam
privatio boni; sicut nihil aliud est caecitas, quam privatio luminis.
Malum igitur nihil est; quia utique sine Verbo factum est, sine quo
factum est nihil. Illud autem malum est, quod privat illo bono per
quod facta sunt omnia bona, scilicet Verbo per quod facta sunt omnia
quaecumque sunt. At quae non sunt, per ipsum facta non sunt, et ideo
nihil sunt. Et ideo mala sunt, quae facta non sunt; quia omnia
quaecumque sunt, per Verbum facta sunt, et omnia per Verbum bona
facta sunt. Cum igitur omnia per Verbum facta sunt, mala per ipsum
non sunt: restat igitur, quod omnia quaecumque facta non sunt, bona
non sunt; quia omnia quae facta sunt, bona sunt. Et ideo mala non
sunt, quia facta non sunt , et ideo nihil sunt, quia sine Verbo
factum est nihil Malum igitur nihil est; quia factum non est. Sed
qualiter malum est, si factum non est? Quia malum privatio Verbi
est, per quod bonum factum est. Esse ergo sine Verbo malum est;
quod esse non est, quia sine ipso nihil est. Sed quid est separari a
Verbo? Si hoc velis scire, audi quid sit Verbum. Verbum Dei
dicit, Ego sum via, veritas et vita (Id. XIV, 6). Separari
ergo a Verbo, est esse sine via, sine veritate, sine vita; et ideo
sine ipso nihil, et ideo malum; quia separari a bono , per quod facta
sunt omnia bona valde. Separari autem a Verbo, per quod omnia facta
sunt, nihil aliud est quam deficere, et a facto transire in defectum:
quia sine ipso est nihil. Quoties ergo a bono devias, a Verbo te
separas, quia ipsum est bonum; et ideo nihil efficeris, quia sine
Verbo es, sine quo factum est nihil.
Nunc, Domine, illuminasti me, ut viderem te: vidi te, et cognovi
me, quia toties nihil factus sum, quoties a te separatus sum; quia
bonum quod tu es, oblitus sum, et ideo malus effectus sum. Vae mihi
misero! ut quid hoc non cognoscebam, quia te deserens nihil fiebam?
Sed quid hoc quaero? Si nihil eram, quomodo cognoscere volebam?
Scimus quia nihil nihil est; et quod nihil est, non est; et quod non
est, bonum non est, quia nihil est. Si ergo nihil fui, cum sine te
fui, quasi nihil fui, et velut idolum quod nihil est: quod quidem
aures habet, et non audit; nares habet, et non odorat; oculos
habet, et non videt; os habet, et non loquitur; manus habet, et non
palpat; pedes habet, et non ambulat; et omnia lineamenta membrorum
sine sensu eorum.
|
|