CAPUT VI. Peccatoris miseria. Sine Verbo nihil est, nihil conservatur.

Cum igitur fui sine te, non fui; quia nihil fui. Et ideo caecus eram, surdus et insensibilis; quia nec bonum discernebam, nec malum fugiebam, nec dolorem vulnerum meorum sentiebam, nec tenebras meas videbam; quia eram sine te vera luce, quae illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Vae mihi! vulneraverunt me, et non dolui; traxerunt me, et non sensi: quia nihil eram, quia sine vita eram, quae est Verbum per quod facta sunt omnia. Ideo, Domine lux mea, inimici mei de me fecerunt quaecumque voluerunt, percusserunt, nudaverunt, polluerunt, corruperunt, vulneraverunt et occiderunt me: quia recessi a te, et factus sum nihil sine te. Heu, Domine, vita mea qui fecisti me, lux mea qui direxisti me. Defensor vitae meae, miserere mei et resuscita me . Domine Deus meus, spes mea, virtus mea, fortitudo mea, consolatio mea in die tribulationis meae, respice inimicos meos, et eripe me: fugiant a facie tua qui oderunt te, et ego vivam in te per te. Ipsi enim, Domine, consideraverunt me, et videntes me sine te, despexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta virtutum quibus ornaveras me (Psal. XXI, 18, 19), fecerunt sibi viam per me, sub pedibus suis conculcaverunt me: faecibus peccatorum polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt me desolatum et moerore confectum. Ibam post eos caecus et nudus, et illaqueatus funibus peccatorum. Trahebant me post se in circuitu de vitio in vitium, et de luto in lutum: et ibam absque fortitudine ante faciem subsequentis. Servus eram, servitutem amabam. Caecus eram, caecitatem desiderabam. Vinctus eram, vincula non horrebam. Amarum dulce, et dulce amarum credebam. Miser eram, non cognoscebam; et hoc quia sine te Verbo eram, sine quo factum est nihil, per quod omnia conservantur, sine quo omnia annihilantur. Sicut enim omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; sic per ipsum omnia conservantur quaecumque sunt, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, et in omnibus abyssis. Nec pars parti in lapide adhaeret, nec in aliquo creatorum: nisi quia per Verbum conservantur, per quod omnia facta sunt. Adhaeream ergo tibi, Verbum, ut conserves me; quia ubi a te recessi, perii in me: nisi quia tu qui feceras, refecisti me. Ego peccavi, tu me visitasti; ego cecidi, tu me erexisti; ego ignoravi, tu me docuisti; ego non vidi, tu me illuminasti.