|
Miser ego, Deus meus, quantum teneor diligere te, ostende mihi;
quantum debeo laudare te, demonstra mihi; quantum debeo placere tibi,
innotesce mihi. Intona, Domine, voce grandi et forti in interiorem
aurem cordis mei: doce me et salva me, et collaudabo te; qui creasti
me, cum nihil essem; qui illuminasti me, cum in tenebris essem; qui
resuscitasti me, cum mortuus essem; qui pavisti me a juventute mea
omnibus bonis tuis. Hunc inutilem vermem, foetentem peccatis, nutris
omnibus optimis donis tuis. Aperi mihi, o clavis David, qui
aperis, et nemo claudit illi cui tu aperis; claudis, et nemo aperit
illi cui tu claudis: aperi mihi ostium luminis tui, ut ingrediar, et
videam, et cognoscam, et confitear tibi in toto corde meo, quia
misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno
inferiori. Domine Deus meus, quam admirabile, quam laudabile est
nomen tuum in universa terra! Et quid est homo quod memor es ejus,
aut filius hominis quoniam visitas eum (Psal. VIII, 2, 5)?
Domine spes sanctorum, et turris fortitudinis eorum; vita animae
meae, per quam vivo, sine qua morior; lumen oculorum meorum, per
quod video, sine quo orbor; gaudium cordis mei, et laetitia spiritus
mei, diligam te toto corde meo, tota anima mea, totis medullis et
visceribus meis, quia tu prior dilexisti me (I Joan. IV,
10). Et unde hoc mihi, o creator coeli et terrae et abyssi, qui
bonorum meorum non indiges; unde hoc mihi, quia dilexisti me? O
sapientia quae aperis os mutorum, o Verbum per quod facta sunt omnia,
aperi os meum, da mihi vocem laudis, ut enarrem omnia beneficia tua,
quae mihi, Domine, a principio contulisti. Ecce enim sum, quia tu
creasti me: et quod me creares, et in numero creaturarum tuarum
numerares, ab aeterno tu praeordinasti. Antequam quidquam faceres a
principio, antequam extenderes coelos; necdum erant abyssi, adhuc
terram non feceras, nec montes fundaveras, necdum fontes eruperant
(Prov. VIII, 22-27), antequam haec omnia quae fecisti,
per Verbum faceres, me creaturam tuam fore, certissima veritatis tuae
providentia praevidisti, et esse me creaturam tuam voluisti. Et hoc
unde mihi, Domine benignissime, Deus altissime, pater
misericordissime, creator potentissime et semper mitissime? Quae mea
merita, quae mea gratia, ut complaceret ante conspectum tuae
magnificae majestatis creare me? Non eram, et creasti me; nihil
fueram, et de nihilo me aliquid esse fecisti? Quale autem aliquid?
Non stellam, non ignem, non avem vel piscem, non serpentem vel
aliquid ex brutis animalibus, non lapidem vel lignum; non ex eorum
genere; quae tantum habent esse; vel ex eorum, quae tantum esse
possunt et crescere; non ex eorum genere, quae tantum esse et crescere
et sentire possunt: sed super omnia haec voluisti me esse ex his quae
habent esse, quia sum; et ex his quae habent esse et crescere, quia
sum et cresco; et ex his quae habent esse, crescere et sentire, quia
sum, cresco et sentio.
|
|