CAPUT VIII. Quando aequalis. Quatenus creatura dignissima. Quale beneficium posse filium Dei fieri. Haec nobis capacitas ex mera gratia.

Et paulo minus me parem creasti Angelis, quia rationem te cognoscendi cum ipsis a te communem accepi. Sed paulo minus utique dixi; nam illi tuam felicem notitiam jam habent per speciem, ego vero per spem; illi facie ad faciem, ego per speculum in aenigmate; illi plene, ego autem ex parte. Sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, quando jam revelata facie tuam faciem videbimus. Quid jam prohibebit nos non esse minores paulo minus ab Angelis, quos tu, Domine, corona spei, quae ornata est gloria, gloria et honore coronaveris; quos tu nimis quasi amicos tuos honorificaveris, imo per omnia pares et aequales Angelis feceris? Nempe et hoc veritas tua dicit: aequales enim sunt Angelis, et filii Dei sunt (Luc. XX, 36). Quidni filii Dei sunt, si pares erunt Angelis? Vere quidem erunt filii Dei, quia filius hominis factus est Filius Dei. Hoc itaque consideranti mihi fiducia est dicere, Non homo minor paulo minus est ab Angelis, non utique tantum aequalis Angelis; sed superior Angelis: quia homo Deus, et Deus homo, non angelus. Et dicam propter hoc hominem esse creaturam dignissimam quia Verbum quod erat in principio Deus apud Deum; Verbum per quod Deus dixit, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3), angelica scilicet natura, Verbum per quod Deus creavit omnia in principio, idem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus (Joan. I, 1, 14). Ecce gloria per quam glorior, quando sanum glorior. Ecce gaudium per quod gaudeo, quando sanum gaudeo, Domine Deus meus, vita et gloria tota animae meae.

Confiteor ergo, Domine Deus meus, cum me creasti rationis capacem, Angelis quodam modo parem creasti: quia perfici possum per Verbum tuum, ut veniam ad aequalitatem Angelorum, ut habeam adoptionem filiorum per unigenitum Verbum tuum, Domine, per Filium tuum dilectum, in quo tibi bene complacuit, per virum cohaerentem et consubstantialem tibi et coaeternum Jesum Christum, unicum Dominum et redemptorem nostrum, illuminatorem et consolatorem nostrum, advocatum nostrum apud te, et lumen oculorum nostrorum, qui est vita et salvator noster, et spes unica nostra; qui nos dilexit magis quam se, per quem habemus fiduciam repositam et firmam spem apud te, et accessum veniendi ad te; quoniam dedit potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Ibid., 12). Laudem tribuam nomini tuo, Domine, qui me ad imaginem et similitudinem tuam creando (Gen. I, 27), tantae gloriae fecisti me fore susceptibilem, ut possim filius Dei fieri. Hoc utique non possunt arbores, non possunt lapides, non generaliter omnia quae moventur, vel crescunt in aere, vel in mari, vel in terra: quia non dedit eis potestatem Verbum tuum filios Dei fieri, quia rationem non habent; nam et haec potestas in ratione consistit, per quam cognoscimus Deum. Dedit autem hanc hominibus, quos creavit rationabiles ad imaginem et similitudinem suam. Et ego utique, Domine, per tuam gratiam, homo sum: et filius tuus esse possum per gratiam, quod illi non possunt.

Unde hoc mihi, Domine, veritas summa, veraque summitas, et principium omnium creaturarum; unde hoc mihi, Domine, ut possim filius tuus fieri, quod illi non possunt? Tu enim manens in aeternum omnia creasti simul. Simul creasti homines et jumenta, lapides et virentia terrae. Non praecesserunt merita, nulla eorum antecessit gratia: quia omnia tua tantum bonitate creasti, et pares omnes creaturae fuere in meritis, quia omnium nulla fuere merita. Et unde ergo magis tua bonitas in hac tua creatura, quam fecisti rationalem, quam in omnibus aliis quae sunt sine ratione, apparuit? Quare non ego sicut omnes illae, aut cur non omnes illae sicut ego, aut ego solus sicut et illae? Quae mea merita, quae mea gratia, ut me filium Dei posse fieri susceptibilem creares, quod illis omnibus denegares? Absit, Domine, ut hoc sentiam. Tua tantum gratia, tua tantum bonitas hoc fecit, ut essem particeps dulcedinis ejus. Illa igitur

gratia qua me de nihilo creasti, illam, quaeso, Domine, da mihi gratiam, ut tibi de hoc referam gratias.