|
Cum id operis molitus est Augustinus, versabatur adhuc in rure
Cassiciaco, ex lib. 9 Conf., c. 4; agebatque annum aetatis
trigesimum tertium, ut ipse hic testatur lib. 1, c. 10.
Quapropter sub initium anni Christi trecentesimi octogesimi septimi
collocandum videtur; nisi forte quis velit ad superioris anni finem cum
aliis hactenus recensitis operibus pertinere.
In primo libro se ipse ad vivum depingit, nova quadam, sed perquam
familiari methodo edocturus quemadmodum comparatum esse oporteat eum,
qui Dei et animae capessere scientiam cupit. Loquitur vero in primis
de mentis sanitate subsidio fidei, spei et charitatis procuranda; et
mentis oculum dum ab omni rerum inferiorum cupiditate purgatus sit, in
solem illum haud impune attolli, nedum in eo defigi posse ostendit.
Secundus liber in eo versatur totus, ut demonstretur nunquam
intermorituram esse veritatem; unde ipsius animae quae veritatis sedes
est, immortalitas colligitur.
|
|