|
16. Sed quid moramur? Aggredienda est via: videamus tamen, quod
praecedit omnia, utrum sani simus. A. Hoc tu videris, si vel in
te, vel in me aliquantum aspicere potes: ego quaerenti, si quid
sentio, respondebo. R. Amasne aliquid praeter tui Deique
scientiam? A. Possem respondere, nihil me amare amplius, pro eo
sensu qui mihi nunc est; sed tutius respondeo nescire me. Nam saepe
mihi usu venit ut cum alia nulla re me crederem commoveri, veniret
tamen aliquid in mentem, quod me multo aliter atque praesumpseram
pungeret. Item saepe, quamvis in cogitationem res aliqua incidens non
me pervellerit, revera tamen veniens perturbavit plus quam putabam:
sed modo videor mihi tribus tantum rebus posse commoveri: metu
amissionis eorum quos diligo, metu doloris, metu mortis. R. Amas
ergo et vitam tecum charissimorum tuorum, et bonam valetudinem tuam,
et vitam tuam ipsam in hoc corpore: neque enim aliter amissionem horum
metueres. A. Fateor, ita est. R. Modo ergo, quod non omnes
tecum sunt amici tui, et quod tua valetudo minus integra est, facit
animo nonnullam aegritudinem: nam et id esse consequens video. A.
Recte vides; negare non possum. R. Quid, si te repente sano esse
corpore sentias et probes, tecumque omnes quos diligis concorditer,
liberali otio frui videas, nonne aliquantum tibi etiam laetitia
gestiendum est? A. Vere aliquantum; imo, si haec praesertim, ut
dicis, repente provenerint, quando me capiam; quando id genus gaudii
vel dissimulare permittar? R. Omnibus igitur adhuc morbis animi et
perturbationibus agitaris. Quaenam ergo talium oculorum impudentia
est, velle illum solem videre? A. Ita conclusisti quasi prorsus non
sentiam quantum sanitas mea promoverit, aut quid pestium recesserit,
quantumque restiterit. Fac me istud concedere.
|
|