|
17. R. Nonne vides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis
istius saepe repercuti et averti, atque ad illa sua obscura confugere?
Tu autem quid promoveris cogitas, quid velis videre non cogitas: et
tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid profecisse nos putas. Divitias
nullas cupis? A. Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres
annos agam , quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti,
nec aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, praeter
necessarium victum liberalemque usum cogitavi. Prorsus mihi unus
Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse
divitias, sed si provenerint, sapientissime atque cautissime
administrandas. R. Quid honores? A. Fateor, eos modo, ac pene
his diebus cupere destiti. R. Quid uxor? Nonne te delectat
interdum pulchra, pudica, morigera, litterata, vel quae abs te
facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis
divitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo,
praesertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestiae esse
passurum? A. Quantumlibet velis eam pingere atque cumulare bonis
omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi: nihil
esse sentio quod magis ex arce dejiciat animum virilem, quam
blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi
non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum
comperi) dare operam liberis, quisquis rei hujus tantum gratia
concumbit, mirandus mihi videri potest, at vero imitandus nullo modo:
nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem,
satis, credo, juste atque utiliter pro libertate animae meae mihi
imperavi non cupere, non quaerere, non ducere uxorem. R. Non ego
nunc quaero quid decreveris, sed utrum adhuc lucteris, an vero jam
ipsam libidinem viceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum.
A. Prorsus nihil hujusmodi quaero, nihil desidero; etiam cum
horrore atque aspernatione talia recordor. Quid vis amplius? Et hoc
mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes videndae illius qua
vehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluptasque
convertitur. R. Quid ciborum jucunditas? quantae tibi curae est?
A. Ea quae statui non edere, nihil me commovent. Iis autem quae
non amputavi, delectari me praesentibus fateor, ita tamen ut sine ulla
permotione animi vel visa vel gustata subtrahantur. Cum autem non
adsunt prorsus, non audet haec appetitio se inserere ad impedimentum
cogitationibus meis. Sed omnino sive de cibo et potu, sive de
balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges: tantum habere
appeto , quantum in valetudinis opem conferri potest.
|
|