|
18. R. Multum profecisti: ea tamen quae restant ad videndam illam
lucem, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi videtur
facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos
omnino profecisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem
manere. Nam quaero abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis
charissimis tuis te in studio sapientiae non posse vivere, nisi ampla
res aliqua familiaris necessitates vestras sustinere possit; nonne
desiderabis divitias et optabis? A. Assentior. R. Quid, si
etiam illud appareat, et multis te persuasurum esse sapientiam, si
tibi de honore auctoritas creverit, eosque ipsos familiares tuos non
posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos convertere ad
quaerendum Deum, nisi et ipsi fuerint honorati, idque nisi per tuos
honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiam desideranda
erunt, et ut proveniant magnopere instandum. A. Ita est ut dicis.
R. Jam de uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut
ducatur, existere talis necessitas: quanquam, si ejus amplo
patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco
vivere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, praesertim si
generis nobilitate tanta polleat, ut honores illos quos esse
necessarios jam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio utrum
pertineat ad officium tuum ista contemnere. A. Quando ego istud
sperare audeam?
19. R. Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres.
Non quaero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum.
Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim valet
quod a quibusdam doctis viris dictum est, ita omnes stultos insanos
esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoves,
sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas,
an sanitate pellatur. A. Quanquam tibi respondere non possum,
nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me
esse sentio, nihil me profecisse arbitrer. R. Credo propterea tibi
hoc videri, quia quamvis ista optare posses, non tamen propter
seipsa, sed propter aliud expetenda viderentur. A. Hoc est quod
dicere cupiebam: nam quando desideravi divitias, ideo desideravi ut
dives essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse
respondi, eorum nescio quo nitore delectatus volebam; nihilque aliud
in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cum
bona fama voluptatem. Tunc erat istorum in me vera cupiditas; nunc ea
omnia prorsus aspernor: sed si ad illa quae cupio non nisi per haec
mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda.
R. Optime omnino: nam nec ego ullarum rerum vocandam puto
cupiditatem, quae propter aliud requiruntur.
|
|