|
20. Sed quaero abs te, cur eos homines quos diligis, vel vivere,
vel tecum vivere cupias? A. Ut animas nostras et Deum simul
concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit
inventio, caeteros eo sine labore perducit. R. Quid, si nolunt
haec illi quaerere? A. Persuadebo ut velint. R. Quid, si non
possis, vel quod se invenisse jam, vel quod ista non posse inveniri
arbitrantur, vel quod aliarum rerum curis et desiderio praepediuntur?
A. Habebo eos, et ipsi me, sicut possumus. R. Quid, si te ab
inquirendo etiam impediat eorum praesentia? nonne laborabis atque
optabis, si aliter esse non possunt, non tecum esse potius quam sic
esse? A. Fateor, ita est ut dicis. R. Non igitur eorum vel
vitam vel praesentiam propter seipsam, sed propter inveniendam
sapientiam cupis? A. Prorsus assentior. R. Quid? ipsam vitam
tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam
sapientiam, velles eam manere? A. Omnino eam fugerem. R. Quid?
si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum,
posse ad sapientiam pervenire, curares utrum hic, an in alia vita eo
quod diligis fruereris? A. Si nihil me pejus excepturum
intelligerem, quod retroageret ab eo quo progressus sum, non curarem.
R. Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo pejore malo
involvaris, quo tibi auferatur divina cognitio. A. Non solum ne
auferatur timeo, si quid forte percepi, sed etiam ne intercludatur
mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamvis quod jam teneo,
mecum mansurum putem. R. Non igitur et vitam istam propter seipsam,
sed propter sapientiam vis manere. A. Sic est.
21. R. Dolor corporis restat, qui te fortasse vi sua commovet.
A. Et ipsum non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a
quaerendo. Quanquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer
, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quae jam forte didiceram;
a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi
opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis
fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe
pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil majus aliquando pertuli,
tamen saepe cogitans quanto graviores possint accidere, cogor interdum
Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam,
summum autem malum dolorem corporis. Nec ejus ratio mihi videtur
absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex
animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior,
deterius corpus est, summum bonum est melioris partis optimum, summum
autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia,
est in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis sapere,
summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. R
Posterius ista videbimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam
pervenire nitimur sapientia persuadebit. Si autem hoc esse verum
ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine
dubitatione tenebimus.
|
|