|
22. Nunc illud quaerimus, qualis sis amator sapientiae, quam
castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito velamento quasi
nudam videre ac tenere desideras, qualem se illa non sinit, nisi
paucissimis et electissimis amatoribus suis. An vero si alicujus
pulchrae feminae amore flagrares, jure se tibi non daret, si aliud abs
te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiae se tibi castissima
pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit? A. Quid ergo adhuc
suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Jam certe ostendi
nihil aliud me amare, siquidem quod non propter se amatur, non
amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam, caetera vero vel
adesse mihi volo, vel deesse timeo propter ipsam; vitam, quietem,
amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis amor, in
qua non solum non invideo caeteris, sed etiam plurimos quaero qui mecum
appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecumque perfruantur; tanto
mihi amiciores futuri, quanto erit nobis amata communior.
23. R. Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales
quaerit illa cujus vere casta est, et sine ulla contaminatione
conjunctio. Sed non ad eam una via pervenitur . Quippe pro sua
quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac verissimum
bonum. Lux est quaedam ineffabilis et incomprehensibilis mentium.
Lux ista vulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat.
Nam sunt nonnulli oculi tam sani et vegeti, qui se, mox ut aperti
fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione convertant. His
quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent , sed sola
fortasse admonitione. His credere, sperare, amare satis est. Alii
vero ipso quem videre vehementer desiderant, fulgore feriuntur, et eo
non viso saepe in tenebras cum delectatione redeunt. Quibus
periculosum est, quamvis jam talibus ut sani recte dici possint, velle
ostendere quod adhuc videre non valent. Ergo isti exercendi sunt
prius, et eorum amor utiliter differendus atque nutriendus est. Primo
enim quaedam illis demonstranda sunt quae non per se lucent, sed per
lucem videri possint, ut vestis, aut paries, aut aliquid horum.
Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius
effulgeat, ut aurum, argentum et similia, nec tamen ita radiatum ut
oculos laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus
est, deinde sidera, deinde luna, deinde aurorae fulgor, et
albescentis coeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, sive per
totum ordinem, sive quibusdam contemptis, pro sua quisque valetudine
assuescens, sine trepidatione et cum magna voluptate solem videbit.
Tale aliquid sapientiae studiosissimis, nec acute, jam tamen
videntibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad eam
pervenire bonae disciplinae officium est, sine ordine autem vix
credibilis felicitatis. Sed hodie satis, ut puto, scripsimus;
parcendum est valetudini.
|
|