|
27. R. Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut jam in
secundo aliquam, quae commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim
huic affectioni tuae a moderata exercitatione cessandum est. A. Non
sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim
de vicinia lucis aperueris. R. Gerit tibi ille medicus morem. Nam
nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaque accipe
intentus. A. Duc, oro te, ac rape quo vis. R. Animam te certe
dicis, et Deum velle cognoscere? A. Hoc est totum negotium meum.
R. Nihilne amplius? A. Nihil prorsus. R. Quid? veritatem non
vis comprehendere? A. Quasi vero possim haec nisi per illam
cognoscere. R. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt
illa cognosci. A. Nihil abnuo. R. Primo itaque illud videamus,
cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duae istis
verbis significari, an una videatur. A. Duae res videntur. Nam,
ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita
credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur. R. Quod
horum duorum putas esse praestantius! A. Veritatem opinor. Non
enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid
verum est, veritate utique verum est.
28. R. Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam
castitatem? A. Nullo modo. R. Ergo, cum interit aliquid quod
verum est, non interit veritas. A. Quomodo autem interit aliquid
verum? Non enim video. R. Miror te istud quaerere: nonne ante
oculos nostros millia rerum videmus interire? Nisi forte putas hanc
arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non
posse. Quamvis enim non credas sensibus, possisque respondere,
ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut
opinor, veram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed
intelligentia judicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor; si
autem arbor est, vera sit necesse est. A. Concedo istud. R.
Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod
nascatur et intereat? A. Negare non possum. R. Concluditur ergo
aliquid quod verum sit, interire. A. Non contravenio. R. Quid
illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non
interire, ut non mori casto mortuo castitatem? A. Jam et hoc
concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. R. Ergo attende.
A. Isthic sum.
29. R. Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est,
alicubi esse cogitur? A. Nihil me sic ducit ad consentiendum. R.
Fateris autem esse veritatem? A. Fateor. R. Ergo ubi sit,
necesse est quaeramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in
loco aliquid aliud praeter corpus, aut veritatem corpus esse
arbitraris. A. Nihil horum puto. R. Ubinam igitur illam esse
credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. A. Si scirem
ubi esset, nihil fortasse amplius quaererem. R. Saltem ubi non
sit, potes cognoscere? A. si commemores, fortasse potero. R.
Non est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non
potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam
rebus veris intereuntibus, veritatem paulo ante concessum est. Non
igitur est veritas in rebus mortalibus. Est autem veritas, et non est
nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autem verum in quo
veritas non est. Conficitur itaque non esse vera, nisi quae sunt
immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum
non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omnino
quidquid falsum est, non est. Omne autem quod verum non est, falsum
est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu
tecum ratiunculam diligenter considera, ne quid tibi concedendum non
esse videatur. Si enim rata est totum negotium pene confecimus, quod
in alio fortasse libro melius apparebit.
30. A. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in
silentio sumus, diligenter cauteque tractabo , si nullae se tenebrae
immittant, suique etiam, quod vehementer formido, mihi faciant
delectationem. R. Constanter Deo crede, eique te totum committe
quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate;
sed ejus clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere.
Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire
permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. A. Audio,
credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut
plurimum possim, nisi quid forte amplius a me desideras. R. Bene
habet interim, facies postea quidquid jam visus ipse praeceperit .
|
|