|
1. Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac per multos dies sedulo
quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait
mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive
intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior:
ait ergo mihi, R. . Ecce, fac re invenisse aliquid; cui
commendabis, ut pergas ad alia? A. Memoriae scilicet. R.
Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet? A. Difficile
est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod
valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam
solitudinem meram desiderant. A. Verum dicis. Itaque prorsus
nescio quid agam. R. Ora salutem et auxilium quo ad concupita
pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior.
Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo
cures invitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt civibus
tuis. A. Ita faciam.
2. Deus universitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te
rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes.
Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui
ne id quidem quod se invicem perimit, perire permittis. Deus qui de
nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum.
Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum flat. Deus qui
paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse.
Deus per quem universitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus
a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus
concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive
nesciens. Deus in quo sunt omnia, cui tamen universae creaturae nec
turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui
nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater
sapientiae, pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater
boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque
illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te.
3. Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera
sunt, quae vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per
quem sapiunt, quae sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et
a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia. Deus
beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt
omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et
pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis
lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quae
intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus,
quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna
describitur. Deus a quo averti, cadere; in quem converti,
resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori;
in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem
nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem
nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod
perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem videre, hoc est
quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas
jungit, Deus per quem vincimus inimicum, te deprecor. Deus per quem
accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus.
Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et
bona sequimur. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per
quem bene servimus et bene dominamur. Deus per quem discimus aliena
esse quae aliquando nostra, et nostra esse quae aliquando aliena
putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus.
Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius
nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in
victoriam (I Cor. XV, 54). Deus qui nos convertis. Deus
qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos
exaudibiles facis. Deus qui nos munis . Deus qui nos in omnem
veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos
facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam.
Deus qui nos deducis ad januam. Deus qui facis ut pulsantibus
aperiatur (Matth. VII, 8). Deus qui nobis das panem vitae.
Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus (Joan.
VI, 35). Deus qui arguis saeculum de peccato, de justitia, et
de judicio (Id. XVI, 8). Deus per quem nos non movent qui
minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum
merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non servimus infirmis
et egenis elementis (Galat. IV, 9). Deus qui nos purgas, et
ad divina praeparas praemia, adveni mihi propitius tu.
4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in
auxilium; una aeterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla
confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa
concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa
vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem
gignit unum est . Deus cui serviunt omnia, quae serviunt; cui
obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poli, cursus suos
sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque
mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses,
incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, aestatis,
autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus
solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam
rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum
ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in aevo
stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non
sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem
stabilitatis revocatur: cujus legibus arbitrium animae liberum est,
bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus
distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo
coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem
nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum
est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et
similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi,
exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus,
causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea,
salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo
tuo paucis notissimo.
5. Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli
servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris; tui juris esse
cupio. Jube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi
aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos,
quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te.
Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae
jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine,
clementissime pater: jamjam satis poenas dederim, satis inimicis
tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum
ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me
quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse
sentio: pateat mihi pulsanti janua tua; quomodo ad te perveniatur doce
me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et
caduca spernenda esse; certa et aeterna requirenda. Hoc facio,
Pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu
mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt
qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia,
scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. O
admiranda et singularis bonitas tua!
6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto.
Tu enim si deseris, peritur: sed non deseris, quia tu es summum
bonum, quod nemo recto quaesivit, et minime invenit. Omnis autem
recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater,
quaerere te, vindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro
te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inveniam te jam,
quaeso, Pater. Si autem est in me superflui alicujus appetitio, tu
ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Caeterum de salute
hujus mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit,
vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque
optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro
excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas,
nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, jubeasque me dum hoc
ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, justum,
prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae
tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui.
Amen, amen.
|
|