|
7. A. Ecce oravi Deum. R. Quid ergo scire vis? A. Haec
ipsa omnia quae oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam
scire cupio. R. Nihilne plus? A. Nihil omnino. R. Ergo
incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur
Deus, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari
debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic,
quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne censes
prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum
perveneris non amplius quaeras? A. Censeo quidem; sed quo pacto
fieri possit, non video. Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut
possim dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo intelligere Deum?
R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile?
A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem; nunc
autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. R.
Non igitur amas amicos tuos? A. Quo pacto eos possum, amans
animam, non amare? R. Hoc modo ergo et pulices et cimices amas?
A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt
amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia
te non amare dixisti. A. Et homines sunt, et eos amo, non eo quod
animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales
animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in
quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod
amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur
anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti.
|
|