|
8. R. Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te
sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et
diceres, Satis est? A. Agerem quidem gratias, sed satis esse non
dicerem. R. Cur, quaeso? A. Quia Deum ne sic quidem novi
quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis novi. R. Vide ergo ne
impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti. A.
Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena
vilius? et tamen cras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna
futura sit, non impudenter me scire profiteor. R. Ergo vel ita
Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit?
A. Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum vel
Deus vel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque
commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum
erit. R. Et credis hoc fieri posse? A. Non credo. Sed ego quid
sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte
fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam
scire. R. Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum?
A. Prorsus respuo. R. Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc
ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu? A. Sensu quidem
quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, et
satis est: illam vero partem qua mihi amicus est, id est ipsum
animum, intellectu assequi cupio. R. Potestne aliter nosci? A.
Nullo modo. R. Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, audes
tibi dicere esse ignotum? A. Quidni audeam? Illam enim legem
amicitiae justissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non
minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat. Itaque cum
memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse
dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit?
R. Si ergo ista quae scire vis, ex eo sunt genere quae intellectus
assequitur, cum dicerem impudenter te velle Deum scire, cum Alypium
nescias, non debuisti mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili,
si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent.
|
|