|
9. Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo
dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, satisne tibi est ita Deum
scire, ut illi sciebant? A. Non continuo, si ea quae dixerunt,
vera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose
dicunt quae nesciunt, ut ego ipse omnia quae oravi, me dixi scire
cupere, quod non cuperem si jam scirem: num igitur eo minus illa
dicere potui? Dixi enim non quae intellectu comprehendi, sed quae
undecumque collecta memoriae mandavi, et quibus accommodavi quantam
potui fidem: scire autem aliud est. R. Dic, quaeso, scisne saltem
in geometrica disciplina quid sit linea? A. Istud plane scio. R.
Nec in ista professione vereris Academicos? A. Non omnino. Illi
enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque
adhuc non vereor earum rerum quas novi, scientiam profiteri. Quod
si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit.
R. Nihil renuo: sed, ut quaerere coeperam, ita ut lineam nosti,
nosti etiam pilam quam sphaeram nominant? A. Novi. R. Aeque
utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus? A. Aeque prorsus.
Nam in utroque nihil fallor. R. Quid haec, sensibusne percepisti,
an intellectu? A. Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum
expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos
dimisi, et jam velut in solo positus coepi cogitatione ista volvere,
diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi videtur in terra posse
navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes
aliquantum adjuvare videantur. R. Ergo istarum rerum disciplinam,
si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam? A. Non, si Stoici
sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem
sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt: sed
nec istos quidquam pertimesco. Prorsus haec quae interrogasti scientia
teneo: perge modo; videam quorsum ista quaeris. R. Ne propera,
otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas.
Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas,
et quasi parvum negotium sit, praecipitare jubes? A. Ita Deus
faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et objurgato gravius,
si quidquam tale posthac.
10. R. Ergo lineam in duas lineas per longum scindi, manifestum
tibi est nullo modo posse? A. Manifestum. R. Quid,
transversim? A. Quid, nisi infinite secari posse? R. Quid,
sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos
habere posse pariter lucet? A. Pariter omnino. R. Quid linea et
sphaera? unumne aliquid tibi videntur esse, an quidquam inter se
differunt? A. Quis non videat differre plurimum? R. At si aeque
illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut fateris, plurimum
differunt, est ergo differentium rerum scientia indifferens? A.
Quis enim negavit? R. Tu paulo ante. Nam cum te rogassem quomodo
velis Deum nosse, ut possis dicere, Satis est; respondisti te ideo
nequire hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atque
Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid ergo
nunc? linea vel sphaera similes sunt? A. Quis hoc dixerit? R.
Sed ego quaesiveram, non quid tale scires, sed quid scires sic,
quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti
sphaeram, cum se non sic habeat linea ut se habet sphaera. Quamobrem
responde utrum tibi satis sit sic Deum nosse, ut pilam illam
geometricam nosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa,
dubitare.
|
|