|
11. A. Quaeso te, quamvis vehementer urgeas atque convincas, non
audeo tamen dicere ita me velle Deum scire, ut haec scio. Non solum
enim res, sed ipsa etiam scientia mihi videtur esse dissimilis.
Primo, quia nec linea et pila tantum inter se differunt, ut tamen
eorum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem geometres
Deum se docere professus est. Deinde, si Dei et istarum rerum
scientia par esset, tantum gauderem quod ista novi, quantum me Deo
cognito gavisurum esse praesumo. Nunc autem permultum haec in illius
comparatione contemno, ut nonnunquam videatur mihi si illum
intellexero, et modo illo quo videri potest videro, haec omnia de mea
notitia esse peritura: siquidem nunc prae illius amore jam vix mihi
veniunt in mentem. R. Esto plus te ac multo plus quam de istis Deo
cognito gavisurum, rerum tamen non intellectus dissimilitudine; nisi
forte alio visu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamen multo
plus illius quam hujus aspectus te permulceat. Oculi autem si non
falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te
videre quam coelum, tam tibi certum esse respondere debere, quamvis
non tam terrae quam coeli pulchritudine atque splendore laeteris. A.
Movet me, fateor, haec similitudo, adducorque ut assentiar quantum
in suo genere a coelo terram, tantum ab intelligibili Dei majestate
spectamina illa disciplinarum vera et certa differre.
|
|