|
12. R. Bene moveris. Promittit enim ratio quae tecum loquitur,
ita se demonstraturam Deum tuae menti, ut oculis sol demonstratur.
Nam mentis quasi sui sunt oculi sensus animae ; disciplinarum autem
quaeque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut
videri possint, veluti terra est atque terrena omnia: Deus autem est
ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis
est aspectus. Non enim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item
hoc est aspicere quod videre. Ergo animae tribus quibusdam rebus opus
est ut oculos habeat quibus jam bene uti possit, ut aspiciat, ut
videat. Oculi sani mens est ab omni labe corporis pura, id est, a
cupiditatibus rerum mortalium jam remota atque purgata: quod ei nihil
aliud praestat quam fides primo. Quod enim adhuc ei demonstrari non
potest vitiis inquinatae atque aegrotanti, quia videre nequit nisi
sana, si non credat aliter se non esse visuram, non dat operam suae
sanitati. Sed quid, si credat quidem ita se rem habere ut dicitur,
atque ita se, si videre potuerit, esse visuram, sanari se tamen posse
desperet; nonne se prorsus abjicit atque contemnit, nec praeceptis
medici obtemperat? A. Omnino ita est, praesertim quia ea praecepta
necesse est ut morbus dura sentiat. R. Ergo fidei spes adjicienda
est. A. Ita credo. R. Quid, si et credat ita se habere omnia,
et se speret posse sanari, ipsam tamen quae promittitur lucem non
amet, non desideret, suisque tenebris, quae jam consuetudine jucundae
sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum illum
nihilominus respuit? A. Prorsus ita est. R. Ergo tertia charitas
necessaria est. A. Nihil omnino tam necessarium. R. Sine tribus
istis igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum videre, id est
intelligere.
13. Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat? A. Ut
aspiciat. R. Aspectus animae, ratio est: sed quia non sequitur ut
omnis qui aspicit videat, aspectus rectus atque perfectus, id est quem
visio sequitur, virtus vocatur; est enim virtus vel recta vel perfecta
ratio. Sed et ipse aspectus quamvis jam sanos oculos convertere in
lucem non potest, nisi tria illa permaneant: fides, qua credat ita se
rem habere, ad quam convertendus aspectus est, ut visa faciat beatum;
spes qua cum bene aspexerit, se visurum esse praesumat; charitas, qua
videre perfruique desideret. Jam aspectum sequitur ipsa visio Dei,
qui est finis aspectus; non quod jam non sit, sed quod nihil amplius
habeat quo se intendat: et haec est vere perfecta virtus, ratio
perveniens ad finem suum, quam beata vita consequitur. Ipsa autem
visio, intellectus est ille qui in anima est, qui conficitur ex
intelligente et eo quod intelligitur: ut in oculis videre quod
dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto
quolibet, videri nihil potest.
|
|