|
14. Ergo cum animae Deum videre, hoc est Deum intelligere
contigerit, videamus utrum adhuc ei tria illa sint necessaria. Fides
quare sit necessaria, cum jam videat? Spes nihilominus, quia jam
tenet. Charitati vero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam
plurimum. Nam et illam singularem veramque pulchritudinem cum
viderit, plus amabit; et nisi ingenti amore oculum infixerit, nec ab
aspiciendo uspiam declinaverit, manere in illa beatissima visione non
poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime
videat, hoc est intelligat Deum; tamen quia etiam corporis sensus
utuntur opere proprio, si nihil quidem valent ad fallendum, non tamen
nihil ad non ambigendum , potest adhuc dici fides ea qua his
resistitur, et illud potius verum esse creditur. Item quia in ista
vita, quanquam Deo intellecto anima jam beata sit; tamen, quia
multas molestias corporis sustinet, sperandum est ei post mortem omnia
ista incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est vita,
animam deserit. Sed cum post hanc vitam tota se in Deum collegerit,
charitas restat qua ibi teneatur. Nam neque dicenda est fidem habere
quod illa sint vera, quando nulla falsorum interpellatione
sollicitatur; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura
possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut
aspiciat, ut videat. Alia vero tria, fides, spes et charitas,
primo illorum trium et secundo semper sunt necessaria: tertio vero in
hac vita, omnia; post hanc vitam, sola charitas.
|
|