|
15. Nunc accipe, quantum praesens tempus exposcit, ex illa
similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docente .
Intelligibilis nempe Deus est, intelligibilia etiam illa
disciplinarum spectamina; tamen plurimum differunt. Nam et terra
visibilis, et lux; sed terra, nisi luce illustrata, videri non
potest. Ergo et illa quae in disciplinis traduntur, quae quisquis
intelligit, verissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est
ea non posse intelligi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur.
Ergo quomodo in hoc sole tria quaedam licet animadvertere; quod est,
quod fulget, quod illuminat: ita in illo secretissimo Deo quem vis
intelligere, tria quaedam sunt; quod est, quod intelligitur, et quod
caetera facit intelligi. Haec duo, id est, teipsum et Deum, ut
intelligas, docere te audeo. Sed responde quomodo haec acceperis; ut
probabilia, an ut vera? A. Plane ut probabilia; et in spem, quod
fatendum est, majorem surrexi: nam praeter illa duo de linea et pila,
nihil abs te dictum est quod me scire audeam dicere. R. Non est
mirandum: non enim quidquam est adhuc ita expositum, ut abs te sit
flagitanda perceptio.
|
|